A26815:303
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
ut propemodum homini crudito, Roma abesse, turpe esset. Huc accedebat reprehensores suos convincendi studium quoddam; cum quanti suae illae at•es fierent, quas illi nulli rei esse dicerent, quasque, tamquam nugas ac deliramenta, saepe Bembo objicerent, ostendendi magna data esset occasio: nec vero à suo vetere instituto, aut à litteris abduci sese propterea arbitrabatur, quippe, qui ad scribendum invitaretur, qua una in re omnis sibi cura atque opera posita semper fuisset. Proficiscitur Romam Bembus, cum annos natus esset tres & quadraginta; praeponiturque epistolis Pont. Max. nomine scribendis; eoque in munere gerendo datur illi socius, & tamquam collega, Jacobus Sadoletus is, qui postea Cardinalis factus est. Scripsit eorum uterque eas epistolas cum plane Latine, quod ante id tempus neque acciderat ulli, nec adeo fieri posse ullo modo homines existimabant; ac, si verum quaerimus, ne cogitabant quidem: nostri enim homines, saepe etiam Transalpinae nationes, sic Latine scribebant, ut suae quisque civitatis tamen loquendi formam, consuetudinemque retineret; ac Latinis verbis, quamquam ne id quidem usquequaque, Gallice nihilominus, aut Italice, nescio quo pacto, loquerentur: sed eae epistolae cum plane Latine à Bembo, Sadoletoque scriptae sunt; tum vero summa à doctissimis, exercitatissimisque hominibus adhibita est elegantia, summaque dignitas; id quod ex iis libris intelligere licet, qui à Bembo editi, epistolas à see Leonis. X. nomine scriptas continent. Cum itaque Pontifici Bembus, homini nec natura hebeti, nec in scribendo ruddy, cumulatissime satisfaceret, magno ab eo honore afficiebatur: tantum porro in illum suae liberalitatis Leo contulit, ut, qui Roman pauper tandem venisset, suis ex fructibus Sest. amplius CXX. caperet, Pontificis plane beneficentia dives factus. Fuit aetas, tempusque illud humanitatis suavitate nimia ⟨p. 147⟩prope quadam perfusum; ut delectationum multarum studia saeculi illius licentiae, propemodum omnium permissu, concessa essent: nec enim ne voluptatum quidem quarundam blandimenta nimium severe aspernabantur; sed multa ad oblectationem, multa ad ludum data erant cujusque ordinis, cujusque aetatis hominibus: nec vero religioni habebatur, honestos, gravesque homines in hortis visos esse;
ut propemodum homini crudito, Roma abesse, turpe esset. Huc accedebat reprehensores suos convincendi studium quoddam; cum quanti suae illae at•es fierent, quas illi nulli rei esse dicerent, quasque, tamquam nugas ac deliramenta, saepe Bembo objicerent, ostendendi magna data esset occasio: nec vero à suo vetere instituto, aut à litteris abduci sese propterea arbitrabatur, quippe, qui ad scribendum invitaretur, qua una in re omnis sibi cura atque opera posita semper fuisset. Proficiscitur Romam Bembus, cum annos natus esset tres & quadraginta; praeponiturque epistolis Pont. Max. nomine scribendis; eoque in munere gerendo datur illi socius, & tamquam collega, Jacobus Sadoletus is, qui postea Cardinalis factus est. Scripsit eorum uterque eas epistolas cum plane Latine, quod ante id tempus neque acciderat ulli, nec adeo fieri posse ullo modo homines existimabant; ac, si verum quaerimus, ne cogitabant quidem: nostri enim homines, saepe etiam Transalpinae nationes, sic Latine scribebant, ut suae quisque civitatis tamen loquendi formam, consuetudinemque retineret; ac Latinis verbis, quamquam ne id quidem usquequaque, Gallice nihilominus, aut Italice, nescio quo pacto, loquerentur: sed eae epistolae cum plane Latine à Bembo, Sadoletoque scriptae sunt; tum vero summa à doctissimis, exercitatissimisque hominibus adhibita est elegantia, summaque dignitas; id quod ex iis libris intelligere licet, qui à Bembo editi, epistolas à se Leonis. X. nomine scriptas continent. Cum itaque Pontifici Bembus, homini nec natura hebeti, nec in scribendo rudi, cumulatissime satisfaceret, magno ab eo honore afficiebatur: tantum porro in illum suae liberalitatis Leo contulit, ut, qui Roman pauper tandem venisset, suis ex fructibus Sest. amplius CXX. caperet, Pontificis plane beneficentia dives factus. Fuit aetas, tempusque illud humanitatis suavitate nimia