A26815:327
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nam cum omne id temporis spatium inimico inter se animo Caesar & Veneti essent, ac fere continenter bello inter se contenderent: multa ille tamen ob eam, qua suo nomine erat apud Caesarem, gratiam, obtinuit: multa suae civitatis mandata confecit: magno quoque usui reipublicae fuit: simulque illud est assequutus, ut multarum magnarumque rerumdiuturna tractatione ac consuetudine; tot nationum naturis, moribus, institutis cognitis atque perceptis, magnam rerum agendarum usum, magnamque haberet ⟨p. 160⟩prudentiam. Itaque cum diligentiam, operam, curam, prudentiamque suam civitati mirifice probasset; absens & in senatum lectus est: qui honos Venetorum legibus non fere diuturnior anno & mensibus quatuor est: & quod olim, exiguis etiam tunc civitatis rebus, precibus rogandi erant, qui domesticis suis relictis negotiis, ad consilium de publicis capiendum convenirent, Rogatorum concilium appellatur: ejusque permagna & potestas est & dignitas; quippe cui omnis respublica permissa sit, vi-cissimque in hac civitatis amplitudine ac dignitate à clarissimis quibusque civibus summis opibus, summa contention expetitur. Magnae praeterea auctoritatis est in ea civitate magistratus, cui ab eo nomen inditum est, quod praecipua, magna atque ampla procuratio demandata illi est, aerarii ac vec•igalium, quae in continenti, Veneti magna atque ampla habent; nam eum magistratum illi Sapientes terrae firmae appellant, hanc quoque potestatem Contarenus statim renuntiata legation; maxima totius civitatis voluntate, omnibus suffragiis adeptus est. Habuit de ea ipsa legatione, more majorum orationem in senatu uberem ac plenam, cum de Caesaris ingenio, voluntate, institutis, opibus, copiisque dissereret; earumque nationum, ad quas adjisset, mores, leges, facultates, consilia exponeret: quae cum ab eo distinctius scilicet atque eruditius dicerentur quam Venetorum hominum aures audire ad eam diem consuessent; tanta diligentia; tantoque silentio atque attentione audiebatur, ut vocis bonitas, qua ille sane exili fuit, non magnopere desideraretur. Non sum vulgi opinionis, judiciique nescius: arbitrantur enim philosophiam, hominum, vitaeque hujus communis quasi corruptelam esse quandam:
Nam cum omne id temporis spatium inimico inter se animo Caesar & Veneti essent, ac fere continenter bello inter se contenderent: multa ille tamen ob eam, qua suo nomine erat apud Caesarem, gratiam, obtinuit: multa suae civitatis mandata confecit: magno quoque usui reipublicae fuit: simulque illud est assequutus, ut multarum magnarumque rerumdiuturna tractatione ac consuetudine; tot nationum naturis, moribus, institutis cognitis atque perceptis, magnam rerum agendarum usum, magnamque haberet