A26815:386
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Desiderius Erasmus › Reverendo Patri Servatio ERASMUS, S. P. D.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quid enim laxis istis religionibus, [Greek or Hebrew]. Jam ad laudatas si te conferas, imò laudatissimas, [Greek or Hebrew], haud scio quam Christi reperias imaginem. Ex his sibi placent, ex his alios judicant & contemnunt. Quanto majus est è Christi sententia totum orbem Christianum unam domum & velut unum habere monasterium, omnes concanonicos & confratres putare, Baptismi sacramentum summam religionem ducere, nec spectare ubi vivas, sed quàm bene vivas. Vis me sedem stabilem 1figere, quod etiam ipsa suadet senectus. At laudatur Solonis, Pythagorae, Platonisque peregrinatio. Vagabantur & Apostoli, praecipue Paulus. D. Hieronymus etiam monachus, nunc Romae est, nunc in Syria, nunc in Aprica, ⟨p. 193⟩nunc alibi atque alibi. Et canus etiam sacras prosequitur literas. At non sum cum hoc conferendus, fateor, sed tamen nunquam mutavi locum, nisi vel peste cogente, vel studii causa, vel valetudinis, & ubicunque vix, (dicam enim de me fortassis arrogantius, sed tamen vere,) probatus sum à probatissimis, laudatus sum à laudatissimis. Nec ulla est regio, nec Hispania, nec Italia, nec Anglia, nec Scotia, quae me ad suum non invitet hospitium. Etsi non probor ab omnibus 2(quod nec studeo) certe primis placeo. Romae nullus erat Cardinalis, qui me non tanquam fratrem acciperet, quum ipse nihil tale ambirem: praecipue vero Cardinalis Sancti Georgii, Cardinalis Bononiensis, Cardinalis Grymanus, Cardinalis Navetensis, & hic ipse qui nunc Pontifex Maximus est, ut ne dicam de Episcopis, Archidiaconis, & viris eruditis. Atque hic honos non tribuebatur opibus, quas etiam nunc non habeo, nec desidero, non ambitioni à qua semper fui alienissimus, sed literis duntaxat, quas nostrates rident, Itali adorant. In Anglia nullus est episcopus, qui non gaudeat à me salutari, qui non cupiat me convivam, qui nolit domesticum. Rex ipse paulò ante patris obitum, cum essem in Italia, scripsit ad me suapte manu literas amantissimas, nunc quoque saepe sic de me loquitur, ut nemo honorificentius, nemo amantius, & quoties eum saluto, blandissime amplectitur, & oculis amantissimis obtuetur, ut intelligas eum non minus bene de me sentire, quam loqui. Regina conata est me sibi praeceptorem assciscere. Nemo est qui nesciat quin si vel paucos menses velim in aula regis vivere, quantum libeat sacerdotiorum mihi accumulaturum, sed ego huic ocio meo, & studio, & laboribus omnia posthabeo.