A26815:401
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quod quum religione Erasmus obstringeretur quo minus statim acciperet, emolumentis integris potius ad pastorem pertinentibus, qui praesens diu noctuque subjectam plebem institueret, id quod nullus inficiari potest, ad cunctabundum Cantuariensis, Quis, inquit, te aequius ex Ecclesiastico proventu vivat, qui scriptis tuis utilissimis ipsos Ecclesiarum praefectos presbyteros instruis, doces, adjuvas, unus omnes: nec illos tantum, sed & cunctas ubique terrarum Ecclesias, quibus illi singulis singuli duntaxat praesint & prosint. Sanè plus semel Erasmum dicere memini, Principum esse debere officium, ut propria liberalitate studiosos juvent: sed illos suis impensis parsuros ad sacerdotiorum collationem confugere, ad quae accipienda sectatores disciplinarum cogi, ut ocium literarium tueri queant. Caeterum ut Montjoium inscriptione Proverbiorum honestavit, & Johannem Coletum, novae scholae Londini institutorem, libris 1Copiae duplicis, verborum & rerum, ad quem ludens aliquando dixit, see pauperem plane factum emissa utraque copia; ita praestantissimum Maecenatem suum Gulielmum Waramum recognition Hieronymianarum praecipue lucubrationum immortalitati consecrare statuit. Opus Adagiorum Aldum aemulatus flagitantibus studiosis Joannes Frobenius Typis suis non infeliciter excuderat: quae arridente editione, simul officinae diligentioris celebritate motus Erasmus, quum alterum Proverbiorum exemplar cum accessione pridem Badio promissum & destinatum, adjunctis aliquot Plutarchi libellis recentre versis Francisci Piremanni consilio Basileam aberrasse cognovisset, & illic omnes divi Hieronymi lucubrationes sub Frobenianis praelis esse, ipse quoque 2eodem se contulit, simulans iter ad Urbem voti solvendi gratia. Nec fuerat vanus rumor. Pridem enim Joannes Amerbachius absolutis Ambrosii Augustinique libris totum se comparaverat ad castigationem voluminum Hieronymi, undique conquisitis vetustis exemplaribus, & doctis viris conductis, qui ⟨p. 200⟩[…] ⟨p. 201⟩[…] ⟨p. 202⟩Graecas dictiones passim restituerent de quorum numero fuit Joannes Reuchlinus Jureconsultus, qui è Lexicis vacuas lacunas replere conabatur, cui suecessit felicior castigator Joannes Cono Norimbergensis instituti Dominicani, qui meliorem viam sequutus, è vestigiis antiquorum codicum ea, quae vel deerant, vel erant depravata, diligenter reponebat.