A26815:405
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
quando justius honoratur, qui non breve aliquod tempus, sed omnem aetatem in literis pro publica utilitate ultro absumpsit exercens ingenium, genium suum defraudans. Potuisset esse magnus & indies fieri major apud tuam Majestatem. Annon ad summum autoritatis Ecclesiasticae fastigium praeceptor olim ille tuus Adrianus Trajectensis evectus est? Potuisset in splendore vivere apud quosvis Reges, quis enim summorum principum eum non ambiit? potuisset in ocio, in voluptatibus 1versari: sed praetulit communem studiorum utilitatem universis honoribus & hujus vitae crassis delitiis. Verisimile est praeter alias causas felicem quoque succrescentium studiorum successum hominem haud parum inflammasse ad quidvis perferendum. In Germania Galliaque mirè frigebant literae: vix & unus & alter Latinè sciebat, Graecè nullus. Et ecce statim, ut editae sunt Adagiorum Chiliades, & libri de utraque copia, velut in nebulis coorto sole, emergere linguarum peritia coepit. Prodibant alii atque alii libelli ad hanc rem conducibiles. Theodori Grammaticae Institutions Latin versae, multorumque 2autorum in utraque lingua monumenta Graecè citra praeceptoris operam discere volentibus admodum accommoda. Nam hac ratione etiam Hermolaus Barbarus immortal decus Venetiarum olim profecisse fertur privato studio collatis doctissimi Gazae versionibus. Jamque quasi signo dato, literarum causam in his provinciis optimus quisque promovebat. Sed omnium maximum subsidium attulit Trilingue collegium illud in Academia Lovaniensi institutum suadente Erasmo. Magnas opes moriens reliquerat Ariensis praepositus Hieronymus Bu••idius, Francisci Vesontini quondam Archiepiscopi in Hispania peregrè extincti frater, quas quum ille studiosorum usibus destinasset, Erasmus Testamentariis autor fuit, ut Athenaeum Lovanii constituerent, in quo stipendiis ordinatis tres linguae publice docerentur, è quo tanquam ex 3equo Trojano innumeri cognitione linguarum instructi prodiere hactenus, & saventibus superis deinceps sunt prodituri: quo universa ditio tua, Caesar invictissime, nihil habet praeclarius. Ea res Franciscum quoque Galliarum regem movit, ut ad similis collegii Lutetiae Parisiorum institutionem animum adjiceret, Erasmum per literas evocando, cujus consilio omnia disponerentur. Et jam regium diploma acceperat ad itineris securitatem, sed intervenere causae quae perfectionem impedirent.