A26815:406
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Instituti tamen & illic professores. 1Itaque in confesso est, literarum in his provinciis incrementa potissimum Erasmo deberi. Quem enim ille lapidem non movit (quod ajunt) ut studia procederent? Quanto candore tradidit omnia, ab omnibus intelligi volens: quum multi res obscuras multo obscurius explicent. Editurus Proverbiorum opus à quibusdam doctis audire coactus est, Erasme tu evulgas mysteria nostra. Sed cupiebat is omnibus ea aperta esse, quo perfectam eruditionem consequerentur. Hoc candore destituebatur ille, qui Venetiis olim Aldo Manutio commentarios Graecos in Euripidem & Sophoclem edere paranti, dixit, Cave cave hoc facias, ne Barbari istis adiuti, domi maneant, & pauciores in Italiam ⟨p. 205⟩ventitent. Jam nihil tam humile fuit, quo tantus vir studiosorum gratia se non demitteret. Etiam ipsum Catonis carmen juxta titulum, emendare & interpretari dignatus est, ut nec in magnis, nec in minutis ejus opera desideraretur. Adeo vix proferri queat, qui unus studiis communibus plus profuerit. Habet quidem Gallia Budaeum principem literarum, quem libenter opponat, 2qui quum abstrusissimum rei nummariae, quae apud veteres fuit, materiam primus doctissimè copiosissimeque explicuit, tum priscas loquendi formulas Jureconsultorum elegantissime edisserit, maxima (quod negari non potest) nationis suae gloria editis in Pandectas Annotationibus: denique Commentarios linguae Graecae conscripsit, quibus nihil utilius Graecitatis studioso contingere potest. Sed noster in Theologicis plus operae posuit. Quam studiorum partem paulo liberius tractavit, quod videret (ut ipsius utar verbis, ad amicum quendam scribentis) plus satis tribui Theologiae argutatrici, veterem prorsus 3aboleri: sicque Theologos argutiis Scoticis incumbere, ut non attingant fontes divinae sapientiae. Ad haec disciplinam Ecclesiasticam longè prolapsam esse à synceritate Evangelica: populum Christianum multis modis gravatum esse: conscientias hominum variis tricis illaqueatas. Atque hanc ob rem alicubi quorundam arrogantiam, ambitionem, avaritiam, superstitionemque liberiori stilo subtaxat, nemini hic adulatus quamlibet potenti, quod tamen hodie nimium multi faciunt. Nec alia res plus officit principibus maximè Ecclesiasticis dum laudamus quod faciunt, non quid facere debeant commonstrantes. In hac ille parte nusquam cessat.