A26815:407
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Quanquam eum saepe dictitare memini dumb viveret, si praescisset tale seculum exoriturum quale hoc nostrum est, se multa non fuisse scripturum, aut isto modo non scripturum. Sed Dei gratia, videmus istarum admonitionum aliquem fructum. Theologorum manus pro Halesio, pro Holcoto, Cyprianum, Augustinum, Ambrosium, & Hieronymum suis horis versant. Studium Theologicum diffusum Petrus Langobardus in methodum redigere conatus est, collectis Sententiarum libris: sic enim appellant. Sed in commentariis recentiorum modus desideratur. Similem rem apud Graecos tentavit Damascenus. Ex veteribus licet cognoscere nascentis Ecclesiae exordia simplicissima, quae paulatim ad hanc Majestatem increverunt. Absque quorum lectione citra judicium de rebus disseret, qui in neotericis tantum versatus est, amussis juxta proverbium alba ad sacrorum expensionem. Quare veterum cognitio scriptorum futuro Theologo perquam necessaria ad quam tantopere studiosos cohortatus est Erasmus, emendatis illorum lucubrationibus, & ad exemplaria vetusta collatis. Extant libri, nec est opus nominatim recensere. Addidit plerisque locis censuras, quas ceu singularem dotem ac evidens argumentum praesentissimi perspicacissimique ingenii magis admiror, quàm quidvis aliud. Nullum enim arbitror fuisse multis jam seculis, qui judicio plus valuerit, id quod consummatae eruditioni postremo omnium contingere solet. Quibusdam visus est non satis esse Ciceronianus, ad structuram & verba Tullianae dictionis omnia severè exigentibus. Sed ipsum stilum apertum, extemporalem, purum, facilem, & argutum semper amavit, vocabulis quibusdam uti coactus est Christianae religionis, materiae quam tractabat servientibus. Neque enim probabat eorum superstitionem, qui verius inanes modulos quosdam antiquitatis referunt, quàm sententias densas & praestantes. ⟨p. 206⟩Sanè fatemur seculum Ciceronis fuisse purissimum & imitation dignum, ac proinde magnam felicitatem si quis sinceram illius temporis, quo lingua Latina 1maximè floruit, phrasim assequatur. Et quibusdam rem bellè procedere cernimus, nec invidemus. At proferant nobis in medium tot tamque utilia scripta, tam sancta, tam cordata, quot ab Erasmo Christianus orbis accepit, & cum illis sentiemus, ac Ciceronianos etiam à pietate sanctimoniaque praedicabimus.
Quanquam eum saepe dictitare memini dum viveret, si praescisset tale seculum exoriturum quale hoc nostrum est, se multa non fuisse scripturum, aut isto modo non scripturum. Sed Dei gratia, videmus istarum admonitionum aliquem fructum. Theologorum manus pro Halesio, pro Holcoto, Cyprianum, Augustinum, Ambrosium, & Hieronymum suis horis versant. Studium Theologicum diffusum Petrus Langobardus in methodum redigere conatus est, collectis Sententiarum libris: sic enim appellant. Sed in commentariis recentiorum modus desideratur. Similem rem apud Graecos tentavit Damascenus. Ex veteribus licet cognoscere nascentis Ecclesiae exordia simplicissima, quae paulatim ad hanc Majestatem increverunt. Absque quorum lectione citra judicium de rebus disseret, qui in neotericis tantum versatus est, amussis juxta proverbium alba ad sacrorum expensionem. Quare veterum cognitio scriptorum futuro Theologo perquam necessaria ad quam tantopere studiosos cohortatus est Erasmus, emendatis illorum lucubrationibus, & ad exemplaria vetusta collatis. Extant libri, nec est opus nominatim recensere. Addidit plerisque locis censuras, quas ceu singularem dotem ac evidens argumentum praesentissimi perspicacissimique ingenii magis admiror, quàm quidvis aliud. Nullum enim arbitror fuisse multis jam seculis, qui judicio plus valuerit, id quod consummatae eruditioni postremo omnium contingere solet. Quibusdam visus est non satis esse Ciceronianus, ad structuram & verba Tullianae dictionis omnia severè exigentibus. Sed ipsum stilum apertum, extemporalem, purum, facilem, & argutum semper amavit, vocabulis quibusdam uti coactus est Christianae religionis, materiae quam tractabat servientibus. Neque enim probabat eorum superstitionem, qui verius inanes modulos quosdam antiquitatis referunt, quàm sententias densas & praestantes.