A26815:409
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Qui CHRISTI 1doctrinam vivens tam syncere tractavit, mortuus indubiè mercedem ab illo summo Agonotheta amplam accepit. Testamentum Majestatis etiam tuae fretus autoritate condiderat, quo pauperum inopiae relictis à morte facultatibus suis trifariam consultum voluit, invalidis senioque confectis, virginibus elocandis, quibus dos deesset mariti conciliatrix, & studiosis fovendis. Id Bonifacius Amerbachius Juris professor, haeres nuncupatus, redemptis annuis stipendiis 2reditibusque bona fide cum sociis juxta testatoris mentem exequutus est, & quae fieri ille voluit cuncta ad amussim accuravit. Is ipse memoriam in aede ⟨p. 207⟩sacra Cathedrali Basiliensi patrono optimo in columnari structura, cui saxum tumulum operiens Termino sculpti insigne adjacet, affigendum locavit in marmore Rhetico. Statura novit Majestas tua fuisse eum, ut ipse de Moro 3quadam Epistola scribit, infra proceritatem, supra tamen prorsus notabilem humilitatem. Corpusculo satis compacto & eleganti, sed quod esset tenerrimae 4complexionis, & minimarum etiam rerum mutatione, puta vini, cibi, coelive facile offenderetur, in senio crebris quoque calculi doloribus obnoxium: ut de pituita dicam, alioqui perpetuo communique studiosorum omnium malo. Cute corporis & faciei candida, capillitio in juventa sufflavo, oculis caesiis, vultu festivo, voce exili, lingua pulchrè explicita, cultu honesto & gravi, qui Caesareum consiliarium, Theologum, & sacerdotem deceret. Fuit in retinenda amicitia constantissimus, nullis unquam inscriptionibus quacunque de causa mutatis. Memoria felicissima: nam puer totum Terentium & Horatium 5memoriter complexus est. In egenos liberalis, quos, ut alibi, sic à sacro domum rediens per famulum nunquam non munerari solet: maxim vero in bonae spei & indolis adolescents studiosos, si qui ad se viatico destituti venissent, largus, benignus, & munificus. In convictu comis & suavis citra omne supercilium: ubique certè [Greek or Hebrew], hoc est, amabilis: quod ille nomen à se dolebat non usurpatum, quum primum scribere coepisset, & editis libellis innotescere. Quis enim, inquit, quenquam mortalium Amorem audivit appellari, id quod Graecis significat [Greek or Hebrew].