A26815:484
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Christophe de Longueil: CHRISTOPHORI LONGOLII VITA.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Principi ipsi vero ita placuere, ut oblitus penè quid adversario ejus tribuisset, quem paulò antè, nulla magis re alia motus, atque ejus in Longolium actione, in familiarium numerum receperat, protinus juberet ut diplomata Longolio expedirentur, quibus ratum esset, quod S. P. Q. R. de cive eum asciscendo decrevisset: praeterea quod ipse de privato aerario ad tuenda studia ejus concessisset: atque ad eum ubicunque terrarum esset, deferrentur: ea tamen lege, ne sedem studiorum alibi quàm in Italia poneret. Multis praeterea honoribus affecit, nam in Palatinum & sacrosanctae Lateranensis aulae comitatum sua sponte cooptavit, & in Romani Pontificatus scribarum numero esse voluit. Quae cum ad eum perlata essent, cum alia omnia libenter audivit, tum verò conditionem de commoratione sua in Italia non invitus accepit, laetusque in Galliam quasi ex inimicorum dolore triumphum agens, animo statim revertendi est profectus: ubi magno amicorum gaudio exceptus, quòd nihil tam praeter opinionem eorum accideret, quàm ut eum quem vix salvum in tantis contentionibus arbitrabantur, honoribus etiam auctum viderent, magna eum studio apud se retinere contenderunt, pluribus etiam ad manendum praemiis & privatim à multis, & publicè à rege ipso Francorum propositis. Ex privatis autem qui hoc maxime ab eo contenderunt, Ludovicus Ruzaeus Parisiensis, cum multa alia, tum verò suburbanum fundum lautum & fructuosum muneri obtulit: nullam aliam beneficii sui remunerationem aut operam ab eo expectans, nisi ut urbe illa quasi domicilio studiorum suo rum contentus, in Italiam amplius non rediret. Ille verô quanquam Galliam semper non minus charam quàm patriam habuit, existimans non inferiori amoris loco habendam quae excepit, quàm quae genuit, plurimi etiam in hac re amicorum studia astimaret: tamen cum recordaretur quam fidem X. Leoni Pont. […] x. & reliquis amicis de reditu dedisset, ab eo nullis cujusquam promissis […] precibus deduci potuit. Mirifice verò ipse sua sponte erga Italiam & Italos ⟨p. 247⟩afficiebatur: ut etiam in Epistola quadam ad Sadoletum, reditus sui rationem probare volens, cum alias causas attulisset, postremo addit, ideo see redisse, quòd ad excitanda fovendaque studiosorum hominum ingenia plurimum conferre arbitratus esset coeli ipsius Italiae clementiam, seque in eo felicem illum & planè divinum Italiae genium secutam.
Principi ipsi vero ita placuere, ut oblitus penè quid adversario ejus tribuisset, quem paulò antè, nulla magis re alia motus, atque ejus in Longolium actione, in familiarium numerum receperat, protinus juberet ut diplomata Longolio expedirentur, quibus ratum esset, quod S. P. Q. R. de cive eum asciscendo decrevisset: praeterea quod ipse de privato aerario ad tuenda studia ejus concessisset: atque ad eum ubicunque terrarum esset, deferrentur: ea tamen lege, ne sedem studiorum alibi quàm in Italia poneret. Multis praeterea honoribus affecit, nam in Palatinum & sacrosanctae Lateranensis aulae comitatum sua sponte cooptavit, & in Romani Pontificatus scribarum numero esse voluit. Quae cum ad eum perlata essent, cum alia omnia libenter audivit, tum verò conditionem de commoratione sua in Italia non invitus accepit, laetusque in Galliam quasi ex inimicorum dolore triumphum agens, animo statim revertendi est profectus: ubi magno amicorum gaudio exceptus, quòd nihil tam praeter opinionem eorum accideret, quàm ut eum quem vix salvum in tantis contentionibus arbitrabantur, honoribus etiam auctum viderent, magna eum studio apud se retinere contenderunt, pluribus etiam ad manendum praemiis & privatim à multis, & publicè à rege ipso Francorum propositis. Ex privatis autem qui hoc maxime ab eo contenderunt, Ludovicus Ruzaeus Parisiensis, cum multa alia, tum verò suburbanum fundum lautum & fructuosum muneri obtulit: nullam aliam beneficii sui remunerationem aut operam ab eo expectans, nisi ut urbe illa quasi domicilio studiorum suo rum contentus, in Italiam amplius non rediret. Ille verô quanquam Galliam semper non minus charam quàm patriam habuit, existimans non inferiori amoris loco habendam quae excepit, quàm quae genuit, plurimi etiam in hac re amicorum studia astimaret: tamen cum recordaretur quam fidem X. Leoni Pont. x. & reliquis amicis de reditu dedisset, ab eo nullis cujusquam promissis precibus deduci potuit. Mirifice verò ipse sua sponte erga Italiam & Italos