A26815:499
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
MAGNUM dolorem Calendis Martiis, vel potius incredibilem accepimus, clarissime patrone, ex immaturo obitu M. Buceri optimi & sanctissimi viri. Quem sive fatalis nobis casus aliquis eripuit, sive is perenni quodam studio suo extinctus occubuit, non lugere quî possumus? cum adhuc ei per aetatem tametsi seni aliquot superesse anni viderentur, quibus divino ipsius ingenio perfrui potuissemus. Et quanquam hic dolor cum multis nobis fuit communis, qui maxima frequentia, publico luctu declararunt, qualem & quantum virum, quamque omnibus charum amisissemus: tamen ad nos praecipue qui illum ut praeceptorem reverebamur, ex ejus interitu moeror pervenit: cum quo morte perempto, duabus praestantissimis rebus orbati sumus, exemplo innocentiae, & excellentis utilitate doctrinae. Etenim eo tempore cessit è vita, quo maximus ab ejus doctrina fructus expectabatur: iis hominibus, quibus in primis opus esset tali virtutis Magistro: ea denique causa, quae D. Martini Buceri, id est summi artificis & in omnes partes comparati, facultatem atque acumen desideraret. Quo magis venia danda est huic pio dolori nostro, & omnes qui praestantissimi hominis divinae virtuti favent, in ejusdem societatem luctus vocandi sunt. Quanquam, quid dico vocandi; cum dubium ⟨p. 255⟩non sit, quin ad quoscunque fama pervenerit tanti vulneris, si non ejus quem constat esse beatissimum, tamen nostra causa à quibus ablatus est, in moerore sint futuri. Te ipsum arbitror Clarissime patrone, qui aetate non multis, doctrina antecellis omnibus, quique princeps nostrorum hominum in omni genere putaris, principem Germaniae cum magno nostro incommodo avulsum, aegre molesteque ferre. Quis enim illo charior tibi? Quem is dilexit te magis? Cui majora praestitit, vel observantiae, vel charitatis officia? Quem tu aeque atque illum complexus es? Ut mihi & is beatus, qui talem virum observavit, & tu foelicissimus videaris, qui cum sanctissimo homine & eruditissimo magistro tam arctam conjunctionem habere voluisti. Veruntamen site absentem fortè non tam graviter ipsius mors perculsit, quam nos jam pridem nostrasque cogitations afflixit: siquem eodem modo reliqui, quorum oculi abfuerunt, tardiores ad luctum sint: ferendum id quidem in eo est, quod nihil à communi sensu & more alienum accidit. Acrius enim ferire solent, quae aspectu, quam quae auribus sentiuntur.
MAGNUM dolorem Calendis Martiis, vel potius incredibilem accepimus, clarissime patrone, ex immaturo obitu M. Buceri optimi & sanctissimi viri. Quem sive fatalis nobis casus aliquis eripuit, sive is perenni quodam studio suo extinctus occubuit, non lugere quî possumus? cum adhuc ei per aetatem tametsi seni aliquot superesse anni viderentur, quibus divino ipsius ingenio perfrui potuissemus. Et quanquam hic dolor cum multis nobis fuit communis, qui maxima frequentia, publico luctu declararunt, qualem & quantum virum, quamque omnibus charum amisissemus: tamen ad nos praecipue qui illum ut praeceptorem reverebamur, ex ejus interitu moeror pervenit: cum quo morte perempto, duabus praestantissimis rebus orbati sumus, exemplo innocentiae, & excellentis utilitate doctrinae. Etenim eo tempore cessit è vita, quo maximus ab ejus doctrina fructus expectabatur: iis hominibus, quibus in primis opus esset tali virtutis Magistro: ea denique causa, quae D. Martini Buceri, id est summi artificis & in omnes partes comparati, facultatem atque acumen desideraret. Quo magis venia danda est huic pio dolori nostro, & omnes qui praestantissimi hominis divinae virtuti favent, in ejusdem societatem luctus vocandi sunt. Quanquam, quid dico vocandi; cum dubium