A26815:501
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nos eum lugemus amissum, cujus eruditissima voce frui, quem adire, quem alloqui, quocum etiam conjunctissimè vivere solebamus: vos ereptum doletis, quem non ita saepe audire, non oculis aspicere, non convenire poteratis: à cujus vos sanctissimo convictu, cum locorum intervallum sejunxerat, tum vita civili procuratione districta avocaverat. Quanquam sit par, vel si vultis major in eum vester amor, dummodo hoc concedatis, causas amoris nos habere & justiores & uberiores. Qui certe cum in eum incredibilis esset susceptus ex ipsius charitate erga nos, ex eoque cum utilitas ad nos pervenerat, ad eum labor & solicitudo redierat: optimo jure ingrati haberemur, si aut ejus mortem non lugeremus, quae orbitatem nobis attulit, aut vitam literis non exornaremus qui nostra causa vitam amisit. Dicam enim verè quod res postulat. Nos Bucero vitam ademimus, cum eas nostra causa vigilias susceperit, quibus afflictae ipsius vires considerunt. Itaque ad nos praecipuè cum nostrum casum lugendi, tum illius virtutem laudandi officium pertinet. Quod tametsi ab omnibus jam factum est, quibus ipsius virtus & doctrina chara fuit, tamen eorum maxima pars, voce id magis & fronte, quam scripto declararunt. Ego autem quae mihi de ipsius divina virtute cogitanti in mentem venerant, ea neque pro ejus erga me benevolentia reticere potui, neque pro mea in te observantia non ad te perscribere. Sed id quo facilius fiat, & ut in toto hoc tempore quo nobiscum fuit, omnium ipsius praeclarorum & factorum & institutorum ratio constet, atque omnes intelligant, qua fide, quo studio, quibus laboribus in hac quasi perpetua sui muneris vigilia, versatus sit, & ut ipse quoque distributis temporibus, notatis generibus, singula persequi et commemorare queam: Complectar primum hujus nostrae molestiae principium, (non quod id te latere existimem, sed ut intelligas non solere nos excellentium hominum oblivisci) deinde progressionem, in qua & offensiones valetudinis & reditus saepe varii: vulnus etiam ipsium attingam quo maximus nobis inustus dolor, et summum allatum desiderium est: et causas intexam, cur necesse suit in tali nos moerore esse. ⟨p. 256⟩Quae cum omnia audieris, nec me ut spero reprehendes, qui luctum nostrum mandarim literis: & omnes nos quod ita luxerimus, pio amicorum officio perfunctos judicabis. Ergo initium nobis hujus luctus praebuit is annus, quo Londino discedens Cantabrigiam rediit.