A26815:503
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nemo tam improbus est repertus, qui si minus sua vellet, tamen omnium causa putaret tam sanctum hominem, tanta pietate & doctrina praeditum, authorem nostris studiis & adjutorem fuisse datum. Idque ab universis non opinione tacita, sed perspicua admiratione declarari videbatur. Sic enim ejus non mens solum, verum 1etiam nutus observabatur, ut unus existimaretur, qui voce praeire, sententia moderari, authoritate imperare reliquis deberet. Quid enim? parum ne authoritatis in eo fuit, cujus vox quasi sacrosancta habebatur? à quo quicquid exibat id ratum confirmatumque videbatur? aut ulla potest esse authoritas, nisi cum alicui ipsius probitatis et doctrinae causa fides adhibetur? aut non huic tantum tributum fidei, ut solus propè multis annis extiterit, ⟨p. 257⟩cui de omnibus rebus cum maxima laude sit assensum? H • divinus 2vir, sicuti tememinisse arbitror, cum permultas excellent • […] expressas imagines, tum ab his doctrinae & literarum fontibus pro • t, ut si tam bonus vir non fuisset, quam illum fuisse omnes gaudemus, tamen vel hac commendatione studii, ad summam pervenire existimationem • set. Sed ita omni integritatis laud cumulatus suit, atque ita propr•• q • dam 3tectus innocentia sua, ut cum in vita quod reprehenderetur nemo posset notare, praeceptionibus ejus non obtemperare turpe putaretur. His 4nonnullum momentum addidit senilis prudentia, & ex omni parte communitum ingenium, usus etiam plurimarum & maximarum rerum, qui cum omni aetati prudentiam affert, tum vero senectuti ornamentum adjungit. In 5hoc noster quantum effecerat, declaravit studium florentissimae civitatis Argentoratensis, à qua ita dignissimus est judicatus Ecclesiae procuratione propter scientiam, ut idem habitus sit dignissimus senatu propter prudentiam. Haec autem in illo omnia vultu, oculis, voce, magis eminentia. Etsi enim per se ista authoritatem non faciunt, cum illis tamen quae dixi, afferunt aliquid dignitatis. Vox igitur grandis & canora cum orationis forma congruens, quae plenis & sonantibus verbis constabat: is oculorum obtutus, ea