A26815:53
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Cantabrigienses etiam Magistri per literas Synodi ea de re moniti sunt, quibus utrinque conditionem repudiantibus, ne doctoribus in consequendis beneficiis inferiores haberentur, decretum utrique Academiae utilissimum futurum eo tempore obductum est. Soluta Synodo de Martini Pontificis novi injuriis agi coeptum. Is enim decedentibus hoc tempore multis in Anglia Episcopis, alios pro arbitrio suo suffecit. Nam initio any sequentis Benedictum Nicoll Menevensem, Willelmum Barrow Bangorensem, Joannem Chandeler Sarisburiensem, Philippum Morgan Wigorniensem Episcopum constituit, pro absoluta potestate, quam Pontifices Romani in conserendis Angliae Episcopatibus eo saeculo sibi arroga•ant. Conquieverant aliquandiu Ecclesiastici apud nos, tempore Concilii Constan•iensis post depositum Joannem XXIII. Nam mortuis eo tempore Sarisburiensi & Herefordiensi Episcopis, ab utroque capitulo novi Episcopi liberè eliguntur, neque literis ab universo Cardinalium coetu Constantiae scriptis obtineri potuit, ut Johannes Lichseldensis Episcopus regis in Concilio legatus ad Ecclesiam Sarisburiensem ab eo capitulo postularetur. Martinus tranquillam see is suae possessionem jam adeptus, prioribus Pontificibus longè insolentior, ipso Pontificatus initio, Ecclesias omnes suo imperio vendicat, Episcopatuum • iversorum donations provisionis titulo sibi reservat, electiones Episcoporum ⟨p. 25⟩â capitulis factas rescindit; & infra duos annos tredecim Episcopos in Cantuariensi Provincia praeficit, tempore opportuno, rege jam apud Gallos occupato, illud ausus, quod Edvardus III & Richardus Illegibusseveriss miinterdixerant: porro Prosperum Columnam nepotem suum quatuorde • annorum adolescentem per provisionem Archidiaconum Cantuariensem constituit, cui etiam post aliquot annos in gratiam Pontificis â rege indultum est, ut totidem beneficiorum in Anglia proventibus frui posset, qui quinquaginta marcas annuatim non excederent. Ad haec accedebant querelae de promis cuis Ecclesiarum unionibus (quae appropriationes vulgò appellantur) & consolidationibus à Pontifice factis, de effusa gratiarum concession, per quas tum Sacerdotes à beneficiis impunè aberant, tum Laici Sacerdotia consequebantur, & demum quòd Anglorum in conferendis aulae Romanae dignitatibus nulla ratio haberetur.
Cantabrigienses etiam Magistri per literas Synodi ea de re moniti sunt, quibus utrinque conditionem repudiantibus, ne doctoribus in consequendis beneficiis inferiores haberentur, decretum utrique Academiae utilissimum futurum eo tempore obductum est. Soluta Synodo de Martini Pontificis novi injuriis agi coeptum. Is enim decedentibus hoc tempore multis in Anglia Episcopis, alios pro arbitrio suo suffecit. Nam initio anni sequentis Benedictum Nicoll Menevensem, Willelmum Barrow Bangorensem, Joannem Chandeler Sarisburiensem, Philippum Morgan Wigorniensem Episcopum constituit, pro absoluta potestate, quam Pontifices Romani in conserendis Angliae Episcopatibus eo saeculo sibi arrogaant. Conquieverant aliquandiu Ecclesiastici apud nos, tempore Concilii Constaniensis post depositum Joannem XXIII. Nam mortuis eo tempore Sarisburiensi & Herefordiensi Episcopis, ab utroque capitulo novi Episcopi liberè eliguntur, neque literis ab universo Cardinalium coetu Constantiae scriptis obtineri potuit, ut Johannes Lichseldensis Episcopus regis in Concilio legatus ad Ecclesiam Sarisburiensem ab eo capitulo postularetur. Martinus tranquillam se is suae possessionem jam adeptus, prioribus Pontificibus longè insolentior, ipso Pontificatus initio, Ecclesias omnes suo imperio vendicat, Episcopatuum iversorum donationes provisionis titulo sibi reservat, electiones Episcoporum