A26815:536
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Reliqui de ventre suo videntur solliciti, levissimi homines ambitionis & cupiditatis quasi vento feruntur. At Gilpinus morum gravitate & laudatissimae vitae testimonio subnixus, causam quam suscipit virtute sua cohonestare videtur. Saepiusque Deum orabat, ut Gilpini animum ad omnia honesta studia compositum ad ⟨p. 286⟩veritatem tandem converter dignaretur. Valuit P. Martyris oratio apud Deum. Nam ex eo tempore non subito, sed ut ipse fatebatur, pedetentim ad veritatis agnitionem accessit. Magnam Oxoniensibus lucem intulerat Martyr ad veritatem Theologiae, & ad humaniores literas illustrandas. Gilpinus ex eo acrius studio, & praecibus incumbere statuit, ut veritatem investigaret. Itaque controversiam quae inter ipsum & Hooperum fuerat, scriptis etiam mandare constituit. Sed in ea controversia explicanda dumb accuratius ea versat quae resutare decreverat, dumb altius rimatur, & ad Scripturae authoritatem Ecclesiae instituta revocat, sine qua nec Eclesiam aliquam esse cognoscebat, sensit see facilè victum, & à veritate vinci gaudebat. Scripta illa inter Gilpini scrinia reperta, ingenuam confessionem & veritatis vim, adeoque misericordiam divinam in ejus conversion declarant. Dumb religionem Pontificiam accuratius examinat, plurimos errors in Ecclesiam irrepsisse coactus est agnoscere, qui salutis negotium impediunt & obscurant. Adeo ut iis, qui sitiunt justitiam & veritatis cognitionem, magno sint offendiculo. Videbat plurimas sanae doctrinae corruptelas & commutationes: de septem sacramentis ante P. Lumbardum magnum silentium reperit: coenae Dominicae usum sub una tantum specie contra expressas Scripturas tradi, transubstantiationem à scholasticis confictam esse. In Sacramento doctrinam operis operati nuper natam: Missam ex Sacramento in sacrificium conversam. In Ecclesia ubi omnia ad aedificationem populi instituta sunt, omnia contra edificationem populi in lingua ignota peragi: imaginum adorationem institui contra expressum praeceptum Dei. Dum istis cogitationibus distraheretur, ecce in concilio Tridentino regula fidei immutata perculsit ejus animum. Nam ex antiquis scriptoribus adeoque etiam ex recentibus, Lumbardo, Scoto, Aquinate, et similibus observaverat, regulam fidei tantum è divinis Scripturis petendam esse: at in consilio Tridentino videbat traditions humanas aequalem locum paremque autoritatem cum verbo Dei obtinere.
Reliqui de ventre suo videntur solliciti, levissimi homines ambitionis & cupiditatis quasi vento feruntur. At Gilpinus morum gravitate & laudatissimae vitae testimonio subnixus, causam quam suscipit virtute sua cohonestare videtur. Saepiusque Deum orabat, ut Gilpini animum ad omnia honesta studia compositum ad