A26815:546
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Lutetiae Gilpinus in aedibus Vascosani agebat. Cum viris doctis contulit. Dumb doctorum sententias quaereret de iis rebus quae ipsius animum permoverant, ita plurimum respondebant illi, non ut pacem conscientiae spectarent, quam ille unicè quaerebat; sed ut Ecclesiae traditiones firmarent. Erat tum Lutetiae Nelus, quo cum liberius agit Gilpinus, ut utrique ad veritatem aspirarent. Erat inter eos fortè Sermo de cultu imaginum. Gilpinus graviter commovebatur, quod Idololatriam verbis quidem Pontificii damnarent, & tamen populi passim permitterent cultum imaginum. Quaerebat quo conscientiae solatio quis posset incurvare see coram imagine, & nonne, inquit, haec est idololatria prohibita in fecundo praecepto decalogi? Hoc ex eo quaerebat libentius Gilpinus, quia observaverat hominem pertinacius haerentem in Pontificiis placitis. Respondet Nelus distinctione usitata de idolo, & imagine. Imagines Sanctorum non esse idola. Ac proinde nec venerationem imaginum esse idololatriam. Gilpinus subintulit, in sesecundo ⟨p. 291⟩decalogi praecepto non est idoli mentio. Sed prohibetur incurvar• ad sculptile, aut ad aliquam similitudinem eorum quae sunt in coelis, vel in terris, vel sub terris. Ubicunque sint prohibetur prostratio ad similitudinem eorum. Et quid facit idolum? faber fingit similitudinem hominis cujuspiam, fabricata imago non est idolum. Sed cultus facit idolum. Itaque Apostolus dicit, idolum nihil esse, quia unus tantum Deus est. In cogitatione colentis videtur esse aliquid, sed id quod cogitatio colentis apprehendit, revera nihil esse in mundo. Itaque idolatria est cultus Deo debitus creaturae exhibitus. Qui vero inter orandum incurvant see coram creatura quacunque exhibent creaturae cultum Deo debitum. Divinum mandatum prohibet, ne faciant sibi sculptile, aut similitudinem alicujus creaturae. Faciunt sibi qui faciunt in religiosum hunc usum, prohibet etiam ne se incurvent coram tali creatura: Nam qui sic faciunt, creaturae serviunt, eamque colunt. Frustra est hic distinctio in Latriam & Douliam, (quae verba idem planè significant;) quia distinctio illa tollitur per expressa mandati verba, non incurvabis te eis. Prohibetur incurvatio, quod tamen passim fieri videmus. Nelus ad haec: quae, inquit, instituta sunt in Ecclesia, non temerè mutanda sunt. Gilpinus respondit, non est potestatis nostrae mutare Ecclesiae instituta.
Lutetiae Gilpinus in aedibus Vascosani agebat. Cum viris doctis contulit. Dum doctorum sententias quaereret de iis rebus quae ipsius animum permoverant, ita plurimum respondebant illi, non ut pacem conscientiae spectarent, quam ille unicè quaerebat; sed ut Ecclesiae traditiones firmarent. Erat tum Lutetiae Nelus, quo cum liberius agit Gilpinus, ut utrique ad veritatem aspirarent. Erat inter eos fortè Sermo de cultu imaginum. Gilpinus graviter commovebatur, quod Idololatriam verbis quidem Pontificii damnarent, & tamen populi passim permitterent cultum imaginum. Quaerebat quo conscientiae solatio quis posset incurvare se coram imagine, & nonne, inquit, haec est idololatria prohibita in fecundo praecepto decalogi? Hoc ex eo quaerebat libentius Gilpinus, quia observaverat hominem pertinacius haerentem in Pontificiis placitis. Respondet Nelus distinctione usitata de idolo, & imagine. Imagines Sanctorum non esse idola. Ac proinde nec venerationem imaginum esse idololatriam. Gilpinus subintulit, in sesecundo