A26815:55
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& cum brevi postea Lugdunensem Ecclesiam interdicto obligasset, interdictum illud à Senatu Parisiensi rescinditur, & inquisitum in Academiae Parisiensis Rectorem tanquam laesae majestatis reum, quod ab edictis regiis ad Pontificem provocasset: & Germani hoc ipso tempore à quaestoribus Pontificiis expilati, à Pontifice horum onerum sublevationem postulabant. Sed tandem ⟨p. 26⟩solis indulgentiis & gratiis sunt elusi, ut iAeneas Sylvius tum temporis in Germania agens commemoravit. Henricus autem exeunte hoc anno postquam dioeeesim Roffensem universam visitando lustrasset à rege evocatus in Galliam trajicit, Joanne Wodnesburgh Prior Cantuariensi Vicario generally constituto, & regem ad Rhotomagum in Normanuia adit, qui ex eo tempore, quo in Galliam anno superior venerat, Cadomum, Caesaroburgum, Allensonium, Constantiam, Fallesiam, & plerasque munitissimas Normanniae civitates partim vi, partim deditione ceperat, & jam Rhotomagum Normanniae metropolim obsidebat. Convenerat eo ipso tempore inter regem & Gallum, ut legati utrinque ad pacem contrahendam coirent, Pontlarchae oppido octo millia passuum a Rhotomago ad Sequanam fluvium posito, quòd à rege nuperrimè expugnatum erat. A rege eo mittuntur kHenricus Cantuariensis & Comes Warwicensis, à Gallo Philippus Morvillerius praeses Parisiensis, Episcopus Bellovacensis, Reginaldus Tollevillius Eques, & à Pontifice Cardinalis Ursinus, qui utrinque pro pace intercederet. Ubi per quindecim dies frustra de rebus componendis disceptabant, Gallis Catharinae Carolo filiae imaginem affabrè depictam ostentantibus, quam Regi despondere volebant, nostris verò in dotem decies centena millia aureorum, & Normanniam, Aquitaniam, comitatúmque Ponthii libera à Gallorum imperio postulantibus, & demum Gallorum conditiones omnes apertè recusantibus, quòd existimarent cum Carolo nihil transigi posse, qui in mentis alienationem nuper inciderat, nec cum Delphino, quòd jure alieno non suo uteretur, nec cum Burgundo, quod ditionibus imperii Gallici alienandis authoritatem non posset adhibere. Rhotomagenses interea pertinacissimè see defendebant, donec extrema omnia perpessi essent.
& cum brevi postea Lugdunensem Ecclesiam interdicto obligasset, interdictum illud à Senatu Parisiensi rescinditur, & inquisitum in Academiae Parisiensis Rectorem tanquam laesae majestatis reum, quod ab edictis regiis ad Pontificem provocasset: & Germani hoc ipso tempore à quaestoribus Pontificiis expilati, à Pontifice horum onerum sublevationem postulabant. Sed tandem