A26815:558
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gilpinus gratias egit reverendo Episcopo cognato suo. Sed de Episcopatu se excusat, & proposito suo pertinacius inhaesit. Multi reprehendendum putabant, quod tanta pertinacia rejecisset Episcopatum. At nonnullis sama Gilpini major videbatur ex eo crescere quod Episcopatum renuisset, quàm si cepisset.
Memini audivisse me Gilpinum de hac re inter amicos disserentem: quaerebant ex eo quidem, quare Episcopatum tam pertinaciter rejecerit? Respondit se non Episcopatum sed loci incommodum vitare voluisse. Si Episcopatus alio loco ei designaretur, dicebat se non recusaturum, sed in illa provincia se molestias vitare voluisse, ubi frequentes erant amici ejus & consanguinei, quibus vel multa erant concedenda non sine offensione sui, vel multa neganda non sine offensione ipsorum: quas difficultates facilè vitabat vitando Episcopatum. Johannes Bestius vir doctus & pius eligitur Episcopus. Sed num iisdem conditionibus tenuisset quibus Gilpino oblatus fuerat, nempe ut nihil ex eo decederet, nescio. Non multo postquam subduxerat se ab onere Episcopali, alia postulatione pulsabatur, ut Reginensis Collegii praeposituram in Oxonio delatam ad se susciperet, vel saltem alium nominare vellet, virum bonum & idoneum. Scripsit ad eum Thomas Francis literas in hanc sententiam salute praemissa, Quandoquidem in animo mihi sit, ut locum hunc relinquam, quem jam in Reginen Collegio retineo Oxonii, illud in votis ⟨p. 296⟩habens ut vir honestus, doctus, pius, quique ex Collegii statutis idoneus sit, ad hoc officium promoveatur: visum est iterum tibi praeposituram hanc offerre. Quam si tibi placuerit acceptare, libenter ex literis tuis hac de re scriptis socios commonefaciam, quos in te optimè animatos novi. Quod si non tibi placeat tanta inquietudo in tantula portione, (sic enim verè appellare possum hoc onus,) consilium amice rogo, & judicium, ut indices in quem tansferre possim hoc officium, quem & idoneum, talemque qui eligi posset ac debeat noveris. Ego consilio tuo obsequar quam primum mentem tuam cognovero ex literis tuis, quas ad me festinas cures transmittendas. Raptim Oxonii, 17. Decembris. 1561.