A26815:578
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Insatiabilis illa, & nullis aut temperantiae, aut moderationis metis cohibita avaritia cum superbia & carnis libertate, aliisque ejusdem cognationis vitiis conjuncta, quae inter omnes ordines regnant, maximè verò in nobis Presbyteris ac ministris, qui salterrae ut dicimur esse debemus, saepè mihi somnos excusserunt. Sed rediens, in Deo quiescebam: quantò magis hominum iniquitas abundat, tantò gloriosior apparebit Deus purgando, sanctificando, & servando populum ⟨p. 304⟩electum in medio generationis pravae. Anxius semper fui sive in subscriptionibus, sive in juramentis ne laqueis tenerer: Illud satis esse videtur, & satis esse debet Ecclesiae praesectis, ut omnes in Scripturis, & articulis fidei quiescant; in aliis sicut Scripturis consona sunt: quia sacra Scriptura locum, & authoritatem eminentem habere debet, supra omnia omnium hominum scripta. Memini quando ad ordines suscipiendos proficiscerer ad Episcopum Oxoniensem, Capellanum Episcopi juramentum nobis ministrássè, ut probaremus ordinationes editas, & posteà edendas. De quo juramento, quum altius meditaremur, quid esset nos obligare ordinationibus futuris, de quibus nihil potuimus intelligere: haec non me solum anxium reddiderunt, sed novem decemve alios, qui mecum juraverant, homines multo•me doctiores turbarunt. Ego quod me attinet mecum statuebam, nullis scriptis juramentum praestare nisi cum exceptione quatenus sunt verbo Dei consona. Quam mihi mentem anxiam fecerit, quod juramentum exigeretur in rebus dubiis, alio scripto aperui propter conscientiae tranquillitatem. Atque hoc verè affirmare possum, postquam hanc viam ingressus fuerim, ut infirmitates meas scripto aperirem, non metuens si quis eas noverit, modo vel in meam vel aliorum profectum cederet, multimodam inveni pacem & conscientiae tranquillitatem; & quotidiè magis aedificor & confirmor Scripturas legendo. Et in hac re Deum laudo, quod quando maximè anxius & infirmus videbar, fides mea in Dei misericordiis tam firma, ut credo, fuerit, ut si vel eo ipso momento morerer, fiduciam tamen habui & habeo, quod anxietates illae salutem meam non impedirent. Teneo Pauli sententiam illam, misericordiam cons•quutus sum, ignorans feci: & aliam Jobi, si me dominus occidat, in eum sperabo. Saepissime tamen misericordiam Domini imploravi pro istis offensionibus, infirmitatibus, ignoranti•s, aliisque omnibus, idque perpetuò faciam quamdiu in hoc mundo vixero.