A26815:583
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Gratiam & pacem. Longiores tuae literae allatae mihi sunt, quum parum otii ha erem ad respondendum, sicuti is affirmare potest, qui has ad te reportat. Curandum tamen putabam ne ad te rediret sine responso: quanquam conclusio literarum tuarum scribendi parum solatii mihi tulit. Quis enim scribendi laborem suscipiet, quum certum apud te firmatumque sit, sicut affirmas, nullis argumentis à suscepta opinione abiturum. Non potuit non molestissimum esse Prophetae Jeremiae, quum ille clamaret ad populum; audite verbum Domini: ut illi interim cum dura cervice responderent: non audiemus. Sed permittamus haec divinae operationi, quae cor tuvum mollire potest, & aures aperire surdi serpentis obturantis aures suas, &c. Saeculum ⟨p. 306⟩anteactum respicis benè illud si etiam ad saecula Patriarcharum, Prophetarum, Christi, Apostolorum, aliorumque Sanctorum respicias: quos si sine praejudico occaecatae affectionis consulas, abducent te procul à caecitate, ab e•rore, merito dixerim à profunda idololatria quae repserat in Ecclesiam dumb dormirent homines. Quod te Monasteriorum ruina moveat, doleo te in h•c•re caecutire. Plurimi enim religionis vestrae fassi sunt illa diutius stare non potuisse, quia clamor eorum ut Sodomorum venit ad aures Dei. Sodomitica illa vitia manifestiora erant, quam ut celari possent, non potuit istos diutius serre Deus. Quod si ad animum tuum revoces, quam inimici fuerint isti verbi Dei ministerio, sacrilegio suo tollentes alimoniam ministris ve•bi constitutam, in plurimis regionibus vix unam R•ctoriam non exspoliatam relinquentes, fa•ilè estimares istos diu stare ac florere non potuisse: fructus doctrin• ▪ Lutheri, totiusque verbi Dei verè annuntiati, hic est: ut Deus spiritu oris sui interficiat impium. Quod dicis accedentem ad Deum oportet •redere, utinam illud recte considerares, fidem & religionem nunquam posse pa•em ac requiem invenire, nisi in sacro Dei verbo. Fides ex auditu, auditus per ver•um Dei. Ita fit ut si quis credat in Bullas, Indulgentias, Imagines, aliaque plurima vana hominum instituta, veram fidem habere non possit. Ista omnia evanescunt ubicunque Dei verbum vim atque autoritatem habeat. Requies illa quam in Romana invenire te dicis Ecclesia, (Catholica scilicet vestra) si non majorem adhibeas curam, sine dubio in extrema necessitate te fallet. Dicis te in ea religione nihil malignum contra Evangelium invenire.