A26815:584
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Sed si penitus introspicias, videre potes in ea religione verbum D•i rejectum, legendas aureas, & festivilia, cum Bu••is, •ndulgentiis, mul••sque ejus generis ut plurimum verbi Divini loco obstrusa. Sed hic campus spaciosus est, & ocium deest. Spero me opportunitatem nacturum, ut de his rebus fusius ad te scribam. Deus oculos tuos aperiat, ut videas abominationes Civitatis illius, quae super septem montes aedificata est: Apoc: 17. Vide Hieronymum in eum locum. Si in Ecclesia illa Sacramenta corrupta sint, num tu gratiam Dei rejicies, quum servorum suorum oculos aperiat ut corruptelas illas repurgent? Cave de illa S. Johannis tremenda sententia: qui sordidus est, sordescat adhuc. Dicis si incipias ex alio poculo bibere, &c. Planè oblitus quod in Romana Ecclesia, tu caeterique omnes Laici penitus à poculo exclusi sitis, contra manifestum Dei mandatum, bibite ex hoc omnes. Tantum Caenae abusum cum plurimis aliis doctissimi Lovanienses non potuerunt defendere. Si nos haereticos vocetis, fugiatisque quod tam magnis abusionibus, superstitionibus, erroribus valedixerimus, ut ad purum & sacrum Dei verbum, sacras Christi institutiones accederemus: appellare possumus à praejudiciis sine charitate conceptis, & cum Sancto Paulo dicere possumus, mihi pro minimo est ut à vobis judicer, Dominus est qui judicat me. Sed periculosum esse dicis nostras audire conciones. Ita dixerunt S. Stephani persecutors, Act. 7: auresque suas occluserunt. Sic dixit Amasias de Propheta Amos: Amos. 7: Non pote•it terra sustinere omnes sermones ejus. Similes istis sunt quos David assimulat aspidi surdae, obturanti aures, Psal: 58. Quales multi fuerunt Apostolorum saeculo, quibus celatum erat Evangelium, in quibus Deus hujus saeculi excae•avit mentes Infidelium, ut non fulgeat illis Lux Evangelii, &c.
Sed si penitus introspicias, videre potes in ea religione verbum D•i rejectum, legendas aureas, & festivilia, cum Bu••is, •ndulgentiis, mulsque ejus generis ut plurimum verbi Divini loco obstrusa. Sed hic campus spaciosus est, & ocium deest. Spero me opportunitatem nacturum, ut de his rebus fusius ad te scribam. Deus oculos tuos aperiat, ut videas abominationes Civitatis illius, quae super septem montes aedificata est: Apoc: 17. Vide Hieronymum in eum locum. Si in Ecclesia illa Sacramenta corrupta sint, num tu gratiam Dei rejicies, quum servorum suorum oculos aperiat ut corruptelas illas repurgent? Cave de illa S. Johannis tremenda sententia: qui sordidus est, sordescat adhuc. Dicis si incipias ex alio poculo bibere, &c. Planè oblitus quod in Romana Ecclesia, tu caeterique omnes Laici penitus à poculo exclusi sitis, contra manifestum Dei mandatum, bibite ex hoc omnes. Tantum Caenae abusum cum plurimis aliis doctissimi Lovanienses non potuerunt defendere. Si nos haereticos vocetis, fugiatisque quod tam magnis abusionibus, superstitionibus, erroribus valedixerimus, ut ad purum & sacrum Dei verbum, sacras Christi institutiones accederemus: appellare possumus à praejudiciis sine charitate conceptis, & cum Sancto Paulo dicere possumus, mihi pro minimo est ut à vobis judicer, Dominus est qui judicat me. Sed periculosum esse dicis nostras audire conciones. Ita dixerunt S. Stephani persecutores,