A26815:588
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec mercatura paverat, & adhuc pascit multos pigros ventres, qui verbum Dei strenùe abigunt quantum possunt ne pereant porci! Tandem tamen praevalebit veritas utcunque illi conjuraverint. Quod addis de invocatione Sanctorum, S. Augustinus hortatur nos Scripturis potius quàm suis, aut aliorum scriptis adhaerescere: nec ipsius scriptis acquiescere sine Scripturarum autoritate. Et certè mea in conscientia hoc sedet, nihil esse ex iis omnibus quae in controversiam vocantur, quod magis evidentibus Scripturae testimoniis demonstretur; quàm quòd solus Deus sit invocandus: & per unum Mediatorem, nempe Jesum Christum, Rom. 10. 14. Quomodo invocabunt in quem non crediderunt? In solum Deum credendum, ergo solus invocandus. Distinctio illa de Invocatione & Advocatione, ut si non invocationem Sanctorum, saltem eorum Advocationem probes, inutilis est; quia sicut Christum spoliant honore suo, qui alium Mediatorem quaerunt, sic non minus Christo injurii sunt, qui alium Advocatum quaerunt, quia Christum habemus Advocatum apud Patrem, 1. Joh. 2. 1. Et Esaia 63: affirmat quod Abraham ignoret nos. Equidem credo Abrahamum partem credentium non minus esse sanctum quàm alium quemcunque ex Sanctis in Coelo. Dicis te credere Communionem Sanctorum, quod & omnes credimus. At subinfers te non intelligere quomodo communio Sonctorum esse possit, si non Sancti defuncti orent pro nobis, & nos advocemus illos in subsidium. Atqui Ecclesia Dei longè aliter intelligit Communionem Sanctorum. Nam ex usu communi loquendi sacrae Scripturae Sancti intelliguntur non defuncti in coelis, sed viventes in terris. Nec ferè per universam Scripturam veteris & novi Testamenti, Sancti nomen homini additum reperies, quin ut eo nomine intelligatur Sanctus in terris vivens. Aliquando expressiùs loquitur Scriptura, Psal. 16. 3. Sanctis qui sunt in terra, &c. Omnis voluntas mea in eis. Si quis habuit vel habere potuit, Communionem cum Sanctis in coelo, David certè habuit. Hic autem Communionem quam novit, explicat, hoc est Communionem Sanctorum in terris. S. Johannes sic hanc rem exponit, 1 Joh. 1. 3. Quod vidimus & audivimus, annuntiamus vobis, ut & vos Communionem habeatis nobiscum, & Communio nostra sit cum Deo, & Filio ejus Jesu Christo.