A26815:592
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
constat enim Prophetarum temporibus, saeculisque subsequentibus omnibus, vulgus pronius fuisse ad superstitiones: & malum facilius crescit & longius serpit uno die, quam bona praecepta per mensem integrum.) Proinde illo die Dominico excepto, (nisi fortè in chorum accessurus, quod meo judicio recusare non debes:) si post diem Dominicum finitum protinus accedas, discedasque post mediam diei Saturni, hospes mihi gratus eris. Itaque illa quam praetendis excusatio, accessum tuum non debet impedire. Postrema conclusio tua quamvis sicut jam dixi spem fiduciamque omnem tollere potest ei, qui sit tecum collaturus, non tamen ego cessabo de conversione tua meliora sperare, quàm tu videris de teipso sperare. S. Paulo propositum firmum fuit aliquandiu, ut Pharisaeus moreretur, & Christianorum persecutor: Deus tamen ei & potentiae, & misericordiae Thesauros servaverat, quo illum ordinaret ut praedicaret gloriosum illud nomen, quod ante fuerat persecutus. Commendo te omnipotentis Dei bonitati, quae te spiritu scientia ducat in omnem veritatem. Vale Haughtonae 14. Octobris. 1580. Avunculus amantissimus, Bernardus Gilpinus.
Quamdiu Pilkintonus Episcopus vixerat, jucundissimam cum eo consuetudinem retinuit Gilpinus. Mortuo Pilkintono successit Richardus Barnes: Is in Gilpinum infensior videbatur. Haec res paulo altius repetenda est. Gilpinus Oxonium subinde proficisci solebat, maximè, quum junior esset, & sustinendis itineribus idoneus. Accidit forte dumb Oxonium iret, ut puerum per ⟨p. 311⟩viam cerneret nunc ambulantem, nunc cursitantem. Rogat quis esset, unde, & quò proficisceretur? Respondit ille se ex Wallia profectum, Oxonium discendi causa petere. Gilpinus puerum examinat, invenitque in Latinis literis promptum, in Graecis non ignarum. Num ergo placet, inquit Gilpinus, mecum proficisci? Ego tui curam habebo. Assensit ille. Puerum ergo primum Oxonium tulit, deinde Houghtonam, ubi in Graecis, & Hebraicis literis egregiè profecit. Tandem ad Academiam Cantabrigiensem misit. Hic est Hugo ille Broughtonus in Graecis, & Hebraicis literis capessendis promptissimus, sed homo levissimus. Nam senescente Gilpino utrum sacerdotio Gilpini inhians, an ex alia causa ipse Gilpino apud Dunelmensem Episcopum molestias, & offensiones creâsse dicitur: ita ut Episcopus in Gilpinum occasions aucupasse videretur. Dumb in Episcopo animi haec abalienatio nasceretur mittit ad Gilpinum, eumque monuit ut in visitatione loco & tempore constitutis concionem habeat. Gilpinus jam paratus erat ad consuetum iter boreale, nempe ad Tindalenses, & Riddesdalenses: itaque ad Episcopum expedit famulum suum, qui apud Episcopum se excuset, & rationem itineris propositi doceret: oretque Episcopum, ut alium in visitation concioni accommodet; multos esse qui in visitationi concionare velint, ad apud istos limitaneos nullum esse qui officium illud suppleat, si ab ipso negligatur: see paratum suturum quocunque alio tempore voluerit ad officium praestandum. Famulus profectus ad Episcopum, redit ad Gilpinum: quaerit ab eo Gilpinus, num excusationem suam ad Episcopum detulisset. Detuli inquit ille. Et Gilpinus, quid ergo respondit Episcopus? Famulus retulit, nihil Episcopum respondisse, sed tacuisse. At qui tacet, inquit Gilpinus, consentire videtur. Itaque Gilpinus in suscepto itinere pergit. Id ubi primùm resciverat Episcopus, Gilpinum continuò suspendit ab omni munere Ecclesiastico, Gilpinus reversus reperit se suspensum quod minime excogitarat. Rem patienter tulit.