A26815:594
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Bernard Gilpin › LITERAE BERNARDI GILPINI ad GEORGIUM Fratrem, Anno Domini: 1575.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Episcopus de Gilpini reditu certior factus, protinus ad eum mittit, monuitque ut ipsum unà cum reliquo clero Cestriae conveniat. Gilpinus Cestriam prosectus, invenit Episcopum cum multis ex clero. Omnes in Ecclesiam sunt jussi convenire. Erat cum Episcopo Can•ellarius Johannes Barnes Episcopi frater, homo flagitiosus in libidinem, an ad turpe lucrum propensior incertum: is multorum in Dioicesi flagitiorum inspector esse debebat, autor erat: sordidi homines nummis impunitatem redimebant: Episcopus passim malè audiehat. Quum jam omnes convenissent, Episcopus Gilpinum ad se vocat: hodie, inquit, oportet te concionem habere. Gilpinus se excusat: non, inquit, paratus veni, & suspensus sum. At ego te à suspension liberare possum, inquit Episcopus, & libero. Gilpinus respondit se non audere imparatum ascended. At novimus, inquit Episcopus, te nunquam imparatum esse; id enim ex usu concionandi jam consequutus es, ut & subitò id praestare possis, si volueris. Gilpinus pertinaciter haeret in proposito, non ita Deum tentandum respondit: satis sibi esse, si ex justa meditatione aliquid praestare possit. Episcopus protinus ut ascendas, ego te jubeo, inquit, sub intuitu canonicae obedientiae. Gilpinus paulisper moratus; age, inquit, quum aliter fieri non possit, fiat quod jubet dominatio vestra: & post aliquam moram Gilpinus concionem inchoate. Inter concionandum prospexit quonsdam non solito more expeditos, ⟨p. 312⟩qui scriptis excipiebant ea quae Gilpinus protulerat: Pergit ille in concione donec ad exhortationem, & vitiorum reprehensionem pervenerat. Dilabitur tandem ad illa vitia reprehendenda quae in illa Dioicesi regnabant, & in ore omnium erant: atque hoc loco, inquit, Reverende Pater, sermo meus ad paternitatem vestram est eonvertendus: Deus paternitatem vestram ad hujus Dioicesis curam extulit, eam Deus administrationis vestrae rationem exposcit; eorum omnium quae tam inordinatè gesta sunt in hac Ecclesia à Paternitate vestra expectatur emendatio, exigitur ratio. Et ne forte quum tanta flagitia perpetrata esse constet, respondeat dominatio vestra haec nescisse, nec ad vestram noticiam haec fuisse perlata: (haec verba Gilpinus dixerat, quia intelligebat hanc fuisse usitatam Episcopi responsionem: quum homines quererentur de mala Cancellarii administration; solebat dicere Episcopus illa ad suam noticiam non pervenisse: quae facta sunt infecta fieri non posse:
Episcopus de Gilpini reditu certior factus, protinus ad eum mittit, monuitque ut ipsum unà cum reliquo clero Cestriae conveniat. Gilpinus Cestriam prosectus, invenit Episcopum cum multis ex clero. Omnes in Ecclesiam sunt jussi convenire. Erat cum Episcopo Canellarius Johannes Barnes Episcopi frater, homo flagitiosus in libidinem, an ad turpe lucrum propensior incertum: is multorum in Dioicesi flagitiorum inspector esse debebat, autor erat: sordidi homines nummis impunitatem redimebant: Episcopus passim malè audiehat. Quum jam omnes convenissent, Episcopus Gilpinum ad se vocat: hodie, inquit, oportet te concionem habere. Gilpinus se excusat: non, inquit, paratus veni, & suspensus sum. At ego te à suspensione liberare possum, inquit Episcopus, & libero. Gilpinus respondit se non audere imparatum ascendee. At novimus, inquit Episcopus, te nunquam imparatum esse; id enim ex usu concionandi jam consequutus es, ut & subitò id praestare possis, si volueris. Gilpinus pertinaciter haeret in proposito, non ita Deum tentandum respondit: satis sibi esse, si ex justa meditatione aliquid praestare possit. Episcopus protinus ut ascendas, ego te jubeo, inquit, sub intuitu canonicae obedientiae. Gilpinus paulisper moratus; age, inquit, quum aliter fieri non possit, fiat quod jubet dominatio vestra: & post aliquam moram Gilpinus concionem inchoat. Inter concionandum prospexit quōsdam non solito more expeditos,