A26815:617
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec omnia, aetate nostra intimè nota, & vitae instituto comprobata fuere, uni ferme JOH. VINCENTIO PINELLO Cl. viro, cujus nunc vitam in publicae rei commodum, & in veteris amicitiae testimonium exordimur. Ejusce rei specimen, ab ipso, ineunte etiam adolescentia exhibitum, testem habet PAULUM MANUTIUM, qui anno MDLXVI. per Epistolam OCTAVIO SANMARCO gratulatur, quod se Patavium ⟨p. 323⟩1studiorum gratia contulerit, & amicitiam cum PINELLO iniverit, in haec verba; Nam de JOH. VINCENTII PINELLI consuetudine nihil dico, non enim dubito, quin ipse jam perspexeris, quae sint in illo juvene virtutes, quae probitas, quae humanitas: ut omni dignissimus honore sit, qui tamen ab omni honorum cupiditate, sola virtute contentus, longissimè dis•at. Haec ille. Quae sanè laus, ut ad animi compositionem, & ad institutionem educantium creantur, manat etiam a majorum praestantia, & nobilitate; fortes enim oriuntur fortibus, ut in confesso est. Cujus domestici ornamenti compendium hi• attingemus, non quia monstrari egeat, sed quod ea demum germana laus est nobilitatis, quae inter majorum imagines aditum sibi comparat ad immortalitatem. Gentis PINELLAE unius è duo de triginta Reipub. GENUENSIS nobilioribus & antiquioribus, meminit UBERTUS FOLIETA, his verbis: Gens PINELLA 2nobilis & pervetusta, multos egregios atque insignes viros, patriaeque petutiles tulit. At encomium hoc, jejunum fortasse visum, extorsit acris judicii viro laudationem illam, qua vix ullam apud eundem reperias ampliorem, ea sic see habet: Gens enim PINELLA apprime nobilis, turbulentissimis civitatis nostrae temporibus, procul ab omni fastu & ambitione, ab omnibusque civilibus contentionibus remota, cum nullo loco operam & industriam suam Reipub. subtraxerit, nullumque illius procurandae aut munus unquam intermiserit, aut laborem subterfugerit, non tamen aut ex malis publicis crescere unquam studuit, aut per publicam privatamve cujusquam injuriam in altiorem potentiae aut dignitatis locum ascendere contendit. FOLIETAE praeclarum testimonium de familiae PINELLAE splendour & vetustate, comprobabit minimè novitius scriptor ELUTHERIUS MIRABELLIUS, cujus de Gothorum Regibus sermonem habentis haec sunt; Ex familia PINELLA ortus est ILDOVALDUS sextus Rex Gothorum. Exscripsit haec FANUSIUS CAMPANUS, author nondum