A26815:618
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ejus mihi copia facta est ab amicissimo viro PAULO TAEGIO, cujus animi candorem, & multiplicem rerum usum, liberalemque dostrinam, PINELLUS noster magni semper fecit. Sunt autem qui nervosè asserunt (rumour ne domestico, an certis argumentis nixi, non satis scio) PINELLOS Cipro oriundos, manasse à Regia Lusit•norum domo. Mihi neque in horum, neque in Eleutherii verba juranti, compertum quidem est, gentem hanc insignibus praeditam ornamentis, inter Italicas clarior•s recenseri jure meritò posse. Ideoque ego domestica PINELLORUM ornamenta consulto praetereo, Senators videlicet, Militiae Pr•sectos, Reipub. Duces, & alios complures, optimè de posteritate meritos, quorum, domi forisque, ad laudem, & gloriam extant gestarum egregiè rerum praeclara monumenta. Summorum item Pontificum, & Regum aliquot perhonorifica decreta, INNOCENTII scilicet VIII. cujus avia PINELLORUM Gentilis fuit, ALEXANDRI VI. FERDINANDI patris, & ALPHONSI filii, Arragoniorum regum, quorum mihi omnium diplomata videre contigit, lubens omitto, rem actam minime acturus, illud sane satis superque fuisset, DOMINICI PINELLI Cardinalis ⟨p. 324⟩amplissimi nunquam intermorituras lauds, institutae narrationi leviter aspersisse: at iis, optimo quidem fato, scriptorem alium tanto oneri parem obtigisse gratulandum. Supra gentilitia ut diximus decora, JOH. UINCENTIUS noster, natalibus Neapolim patriam sortitus est, Urbem Italicarum ferè omnium nobilissimam & elegantissimam, quam loci amoenitas, & urbanae nobilitatis splendour eò provexerunt, ut Hispanis, qui nunc ejus potiuntur, vernaculae vocis, qua Italicè Neapolin appellamus, illud Hispanicum etymon unicè probetur, quo urbs Neapoli ornatior in eorum ditione extare usquam pernegatur. Et sane Hesperidum Alcinoique horti, prae Neapolitano agro ignobiles inamoenique fuerunt: nec aliunde videtur maximus poetarum laudandae Italiae, multiplex illud, & nobile argumentum arripuisse. Eximia enim sunt illa, tractusque hujus terrarum peculiaria.
Ejus mihi copia facta est ab amicissimo viro PAULO TAEGIO, cujus animi candorem, & multiplicem rerum usum, liberalemque dostrinam, PINELLUS noster magni semper fecit. Sunt autem qui nervosè asserunt (rumore ne domestico, an certis argumentis nixi, non satis scio) PINELLOS Cypro oriundos, manasse à Regia Lusit•norum domo. Mihi neque in horum, neque in Eleutherii verba juranti, compertum quidem est, gentem hanc insignibus praeditam ornamentis, inter Italicas clariors recenseri jure meritò posse. Ideoque ego domestica PINELLORUM ornamenta consulto praetereo, Senatores videlicet, Militiae Prsectos, Reipub. Duces, & alios complures, optimè de posteritate meritos, quorum, domi forisque, ad laudem, & gloriam extant gestarum egregiè rerum praeclara monumenta. Summorum item Pontificum, & Regum aliquot perhonorifica decreta, INNOCENTII scilicet VIII. cujus avia PINELLORUM Gentilis fuit, ALEXANDRI VI. FERDINANDI patris, & ALPHONSI filii, Arragoniorum regum, quorum mihi omnium diplomata videre contigit, lubens omitto, rem actam minime acturus, illud sane satis superque fuisset, DOMINICI PINELLI Cardinalis