A26815:625
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Animi recte constituti indicia haec sunt, quae usqueadeo Philophorum ⟨p. 328⟩quidam olim comprobarunt, ut se matutinos ad lyram componerent, somni torporem & somniorum deliria ablegaturi. Animadverterat autem hic noster, domi, inter amplexus parentum, & familiarium obsequia, in urbe deliciarum plena, militaribus & equestribus, quàm Musarum studiis aptiore, non perventurum sese ad eam gloriae metam, quam siti destinarat, ideò Gymnasii Patavini fama permotus, quod ceterorum in terra Italia Policletaeam normam appellaris, captusque nomine, & amore. —Urbis tam nobilis aevo,1 Quàm studiis, & Dardanio positore verendae. Profectionem incipit meditari, repugnante tamen patre, jam senio confecto qui spes suas omnes in hoc uno adolescente collocarat, cui jamdiu redituum amplissimorum procurationem senex optimus mandarat, nullis unquam ab eo exactis rei familiaris rationibus, ut olim narrare JOH. VINCENTIUS consueverat. Perstabat uti diximus in sententia pater, aegreque charissimum filium à see divelli patiebatur, cujus rei testem damus SCIPIONEM AMMIRATUM, qui in dialogum vernacula lingua conscriptum, 2Marantam Medicum narrantem induxit, JOH. VINCENTII patrem profectionem hanc summopere aspernatum, quod eum Neapoli etiam putaret proficere in literis posse. Subdit idem, filii voluntati tandem obtemperasse indulgentissimum patrem; & sese tunc, nobilissimi adolescentis precibus, hoc propositum, crescentis lunae symbolo expressisse, adjecta Epigraphe, REDIBO PLENIOR. JOH. VINCENTII virtuti (cujus see olim praedicat conjectorem) id symbolum datum. Narrat ibidem Maranta, intuenti sibi gloriam, qua hic adolescens maxim excellebat, emblema hujusmodi excidisse; arcum videlicet ita intentum, ut cornua propè coire videantur, imposita sagitta, cujus ferry acies in coelum tendat, & omen inscriptum, SIC ITUR AD ASTRA. Haec, quae ille pluribus, hic ea mente recensui, ut ex illis, patris in JOH. VINCENTIUM amor, ut quae Neapoli discessuro impedimento fuerint, ut qua famae celebritate motus fuerit, adolescens annos natus quinque vel sex supra viginti, deprehendatur. AMMIRATI dialogus prodiit Anno MDLXII. quo, si, lunae plenae instar, absolverat universum orbem disciplinarum, asserente Ammirato vaticinatum see, & multò ante prospexisse praeclaros JOH. VINCENTII ad gloriam, & immortalitatem conatus, quò pervenisse dicemus eum, qui spatio XL.