A26815:672
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Gian Vincenzo Pinelli › VITA JOANN•S VINCENTII PINELLI, PATRICII GENUENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Et licet frequenter literatorum congressibus adesset, non ideo tamen obtrudere sese visus unquam, erumpebat ⟨p. 350⟩sane aliquoties, ne pedaria omnino sententia videretur, at parcè, & ea ratione, ut qui aderant animadverterent ipsum ad scopum collimasse. Quae nimirum seriò doctis familiaria, ut & paucis se expediant, & è verbo non temerè prolato virum multiscium metiantur. Quae si cui non sufficiunt, is demum sciat, Hieronymum Mercurialem (qui nobis haec scribentibus prope octuagenarius diem functus est) edere cogitantem librum illum suum de morbis cutaneis, quem is olim auditoribus suis dictarat, Aicardum selegisse, qui menda tolleret, errors corrigeret, redigeretque in legitimam & germanam libri faciem. Neque verò imparem see oneri praestitit Aicardus, qui librum Gulielmo Syrleto laudatissimo Cardinali inscripsit, & Mercuriali fecit abunde satis. Ea illi à natura insita humanitas, ut omnes sibi promiscue doctos, indoctos, summos, infimos, devinciret. Qua ratione qui illi obtrectaret reperiisses neminem, nisi malevolum insigniter & maledicum. Vertebat ille sese in omnes omnium propensiones [Greek or Hebrew] quadam, cujus commits mansuetudo morum, 1ac facilitas, lenitasque animi, quarum est animis, velint nolint, dominari, pellicereque ad sese alienas quantumlibet hominum voluntates. Ejus opera quisquis usus, nihil unquam habuit quod amplius desideraret, seu fidei seu diligentiae. Qua id est assecutus, ut nemo non auderet ejus comitatem & industriam periclitari: Invitarant eum non semel amici, ut profitendi munus in gymnasio Patavino capesseret; neque desuere ex ipsius gymnasii moderatoribus, qui eadem proponerent, quos ille omnes unico responso refellebat, imparem se oneri & non translatitia illi doctrina opus esse, qui alios publicè docere velit. Eadem opera Cardinales, & Dynastas non paucos, à quibus, magnis propositis conditionibus est plerumque evocatus, Pinelli domesticae consuetudini posthabuit. Quae res in causa fuit, ut Aicardum Pinellus eo impensius amaret, quò ejus sibi consuetudinem cerneret acrius invideri: cum nihil aeque (ut nescio quis ait) amorem incitet accendatque, quam carendi metus. At Joh. Vincentio non erat quod metueret, despexerat enim jampridem hic noster inanes honorum titulos, effraenemque pecunia cupiditatem, uni mentis tranquillitati intentus; quam abjiciat necesse est, qui illis sese fluctibus jactari patiatur.
Et licet frequenter literatorum congressibus adesset, non ideo tamen obtrudere sese visus unquam, erumpebat