A26815:727
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Scaevolae Sammarthani › VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
VITA Scaevolae SAMMARTHANI.
Si gloriam haud mediocrem promerentur ii, qui pulcherrimas occupationes suas & studia eò solùm conferunt, ut bono publico quam maximè inserviant; nec minorem illi, qui rerum administratione omiss•, tranquillae vitae lenociniis allecti, scripta aeternitate digna in lucem edunt: quanto magis laudandi sunt, qui ingenio excellenti & faecundo praediti, it à facultates animi commiscere ac temperare norunt, ut in utramque partem facilè comparentur? Eximia coeli dona, quae mirâ felicitate in Scavola SAMMARTHANO se invicem sunt complexa! Cum enim ad laudabiles hasce & diversas vias […] que see praestiterit idoneum, in ambiguo reliquit, utrum fiddly •rga Reges nostros obsequio, & muneribus eorum maximi momenti desungendis, an vero lucubrationibus suis pari eloquentia ac scientiâ conscribendis, magis inclaruerit.
Si gloriam haud mediocrem promerentur ii, qui pulcherrimas occupationes suas & studia eò solùm conferunt, ut bono publico quam maximè inserviant; nec minorem illi, qui rerum administratione omiss•, tranquillae vitae lenociniis allecti, scripta aeternitate digna in lucem edunt: quanto magis laudandi sunt, qui ingenio excellenti & faecundo praediti, it à facultates animi commiscere ac temperare norunt, ut in utramque partem facilè comparentur? Eximia coeli dona, quae mirâ felicitate in Scavola SAMMARTHANO se invicem sunt complexa! Cum enim ad laudabiles hasce & diversas vias 〈…〉 que se praestiterit idoneum, in ambiguo reliquit, utrum fideli •rga Reges nostros obsequio, & muneribus eorum maximi momenti desungendis, an vero lucubrationibus suis pari eloquentia ac scientiâ conscribendis, magis inclaruerit.