A26815:755
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Nuptiae Caroli IX. cum Elizabetha Austriaca, Maximiliani II. Imperatoris filiâ, commodam praebuere occasionem quâ see doctissimae pennae volatu in altum eveheret, Epithalamium Gallico versu compositum in lucem emittendo; quod Rex ab authore oblatum animo benigno accipere dignatus est. Ex eo tempore in cognitionem venit praeclari illius Politici, Nicolai Novo-villani domini de Villeroy Regi à mandatis, apud quem ob egregia sua merita summo honore habebatur. ⟨p. 386⟩SCAEVOLA noster non tantum se vernaculae Poeticae addixerat, sed Latinam quoque adjunxit; quò ingenium utrobique felix & foecundum naturali quodam ductu eum inclinavit: Quod etiam cum paucis habuit commune, Joachimo Bellaio, Joanne Passeratio, & Nicolao Rapino. Itaque Gallice transtulit, vel potius imitatus est opus quamplurimis pulchris & salutaribus documentis refertum, quod HUMANAEVITAEZODIACUS inscribitur, ab insigni poeta morally nationis Italicae, Marcello Palingenio, carmine Latino conditum. Qúae traductio adeo genuina est (sicut omnes aliae quas posteà feliciter elucubravit) ut Remigius Bellaquaeus animadvertat, authorem hunc extraneum Palingenii nomen quasi divinitus accepisse, quod bis natus sit; semel suo poemate; & rursus eruditi SCAEVOLAE version.
Nuptiae Caroli IX. cum Elizabetha Austriaca, Maximiliani II. Imperatoris filiâ, commodam praebuere occasionem quâ se doctissimae pennae volatu in altum eveheret, Epithalamium Gallico versu compositum in lucem emittendo; quod Rex ab authore oblatum animo benigno accipere dignatus est. Ex eo tempore in cognitionem venit praeclari illius Politici, Nicolai Novo-villani domini de Villeroy Regi à mandatis, apud quem ob egregia sua merita summo honore habebatur. ⟨p. 386⟩SCAEVOLA noster non tantum se vernaculae Poeticae addixerat, sed Latinam quoque adjunxit; quò ingenium utrobique felix & foecundum naturali quodam ductu eum inclinavit: Quod etiam cum paucis habuit commune, Joachimo Bellaio, Joanne Passeratio, & Nicolao Rapino. Itaque Gallice transtulit, vel potius imitatus est opus quamplurimis pulchris & salutaribus documentis refertum, quod HUMANAEVITAEZODIACUS inscribitur, ab insigni poeta morali nationis Italicae, Marcello Palingenio, carmine Latino conditum. Qúae traductio adeo genuina est (sicut omnes aliae quas posteà feliciter elucubravit) ut Remigius Bellaquaeus animadvertat, authorem hunc extraneum Palingenii nomen quasi divinitus accepisse, quod bis natus sit; semel suo poemate; & rursus eruditi SCAEVOLAE versione.