A26815:756
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Aliquot annis post initum conjugium maxima ex parte Pictavii commoratus est, ubi potissimo Quaesturae munere in illa Jurisdictione fungebatur. Haec sedes eò ipsi jucundior visa est, quòd duo ejus fratres ibidem quoque degebant; tùm quòd eo tempore & Academia satis florebat, urbs & ipsa viris Juris prudentiae, Medicinae, ac literarum amaeniorum scientissimis abundabat. Adde quòd etiam magnus ille Scaliger tunc in Pictonibus agebat apud dominum Abanii & Rupiposaei, Romae legatum, & Praefectum Marchiae, qui ad illustrem familiae nobilitatem, scientiae & belli gloriam adjecerat. Unde SAMMARTHANUS amplissimum campum nactus est illius fidem, & affectum in Regum ministeriis flagrantissimum, sicut etiam filiorum virtutem ac generosam indolem, celebrandi. Epigramma quod Scaliger misit ad Baronem Chrysaeum Pictavii agentem, ac SAMMARTHANI & celebrium doct, arumque dominarum de Rupibus frequenti consortio ibi fruentem, hic 1omitti non debet, cùm ad laudem illius de quo verba facimus haud parùm faciat.
- 1de Gresse.
SCAEVOLA si cultis mulcet tibi versibus aures, Dumb tua mens docti pendet ab ore viri; Si lepidae blandis inhiant tibi mille puellae Eloquiis, animo qua sitiente bibis: Cur felix mecum esse cupis, Chrysaee? quid ultrà, Quò caeli tangas sidera summa, petis? Ille tenet caelum, cui praestant mille puellae Mille Deas, unus SCAEVOLA mille Deos.
SCAEVOLA si cultis mulcet tibi versibus aures, Dum tua mens docti pendet ab ore viri; Si lepidae blandis inhiant tibi mille puellae Eloquiis, animo qua sitiente bibis: Cur felix mecum esse cupis, Chrysaee? quid ultrà, Quò caeli tangas sidera summa, petis? Ille tenet caelum, cui praestant mille puellae Mille Deas, unus SCAEVOLA mille Deos.