A26815:759
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ante SCAEVOLAM nemo Gallorum ausus erat Epicum poema Latinum longioris contextus suscipere, saltem lectione dignum, aut quale istud, in quo omnes numeri artis Poeticae, omnes gratiae elegantiarum, omnes doctae antiquitatis regulae conspiciuntur: unde acceptissimum evasit apud omnes cultioris ingenii viros, & prae aliis apud Italos. Quod ad nostrates attinet, cùm Baifius ad magnum Ronsardum mitteret, suâ responsione Gallicâ, quae posteâ in Latinum versa est, non simplici operis laudatione contentus, ejus pulchritudinem, dispositionem, ac varietatem admiratur. Dii boni! (inquit) quem mihi librum misisti à nostro SAMMARTHANO conscriptum? non liber est, sed ipsae musae; totum nostrum Helicona testem appello. Quin & si de eo judicium mihi concessum sit, velim equidem illum omnibus hujus seculi poetis anteponere; vel si Bembus, Naugerius, divinusque Fracastorius aegrè laturi sint. Dum enim perpendo quàm apt suavitatem carminis purae tersaeque dictioni, fabulam historiae, Philosophiam arti medicae conjunxerit, libet exclamare;—Deus, deus ille, Menalca—Seculumque istud felix dicere, quod nobis talem tantumque virum protulerit.
Ante SCAEVOLAM nemo Gallorum ausus erat Epicum poema Latinum longioris contextus suscipere, saltem lectione dignum, aut quale istud, in quo omnes numeri artis Poeticae, omnes gratiae elegantiarum, omnes doctae antiquitatis regulae conspiciuntur: unde acceptissimum evasit apud omnes cultioris ingenii viros, & prae aliis apud Italos. Quod ad nostrates attinet, cùm Baifius ad magnum Ronsardum mitteret, suâ responsione Gallicâ, quae posteâ in Latinum versa est, non simplici operis laudatione contentus, ejus pulchritudinem, dispositionem, ac varietatem admiratur. Dii boni! (inquit) quem mihi librum misisti à nostro SAMMARTHANO conscriptum? non liber est, sed ipsae musae; totum nostrum Helicona testem appello. Quin & si de eo judicium mihi concessum sit, velim equidem illum omnibus hujus seculi poetis anteponere; vel si Bembus, Naugerius, divinusque Fracastorius aegrè laturi sint. Dum enim perpendo quàm apte suavitatem carminis purae tersaeque dictioni, fabulam historiae, Philosophiam arti medicae conjunxerit, libet exclamare;—Deus, deus ille, Menalca—Seculumque istud felix dicere, quod nobis talem tantumque virum protulerit.