A26815:760
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Judicium item Scaligeri admodum illustre est; quod è pluribus ejus literis ad authorem missis colligitur, quarum unà Lugduno Bat. scripta mense Feb. M. D. XCVIII dicit; Nihil in carminibus tuis, video, quod omnem nostri temporis Poeticen non longè exsuperet: Etiam Pindarica planè divina sunt. Paedotrophia tua nobilioris quidem telae quàm Venatio Bargei est, quamvis & ille poeta sit non inconcinnus: sed dulcedo illa quam tantoperè prosequitur, masculo versuum tuorum robore destituta est. Victuri procul dubio sunt, & ego quoque vitam ab illis hauriam. De meis operibus unum ad te mitto, De emendatione temporum; [Greek or Hebrew]: verùm amicitia nostra faciet, nè tibi sit ingratum. Boni quaeso accipias, & memineris (si placet) amici fidelis experientiâ annorum quadraginta, aut certè parùm abest. In alia Epistola ità scribit; sua poemata omnibus nostri seculi palmam praeripuisse. Sed religio esset hoc in loco tacere dignum elogium alterius illius bonarum literarum luminis, Justi Lipsii. Sub finem seculi ⟨p. 386⟩[…] ⟨p. 387⟩[…] ⟨p. 388⟩postremò elapsi ad Dominicum Baudium scribens, his verbis utitur, brevibus quidem pro more suo, sed magni ponderis; SAMMARTHANI poemata & Elogia vidi; illa doctè, haec & prudenter scripta. Felicem etiam filiis patrem! gaudeat, & fruatur.
Judicium item Scaligeri admodum illustre est; quod è pluribus ejus literis ad authorem missis colligitur, quarum unà Lugduno Bat. scripta mense Feb. M. D. XCVIII dicit; Nihil in carminibus tuis, video, quod omnem nostri temporis Poeticen non longè exsuperet: Etiam Pindarica planè divina sunt. Paedotrophia tua nobilioris quidem telae quàm Venatio Bargei est, quamvis & ille poeta sit non inconcinnus: sed dulcedo illa quam tantoperè prosequitur, masculo versuum tuorum robore destituta est. Victuri procul dubio sunt, & ego quoque vitam ab illis hauriam. De meis operibus unum ad te mitto, De emendatione temporum; 〈non-Latin alphabet〉: verùm amicitia nostra faciet, nè tibi sit ingratum. Boni quaeso accipias, & memineris (si placet) amici fidelis experientiâ annorum quadraginta, aut certè parùm abest. In alia Epistola ità scribit; sua poemata omnibus nostri seculi palmam praeripuisse. Sed religio esset hoc in loco tacere dignum elogium alterius illius bonarum literarum luminis, Justi Lipsii. Sub finem seculi