A26815:784
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SAMMARTHANUS ad Aulam se recepit; ubi Rex de illius integritate praestantiaque eam opinionem conceperat, ut sibi à mandatis illum habere destinaret, sicut Magnati cuidam innuebat. Sed cùm opera ejus alibi necessaria esset in re maximi momenti procuranda, Rex beneficentiam suam aliquantisper differendam censuit. Nam postrebellionem Parisiis ortam, induciae Turonibus pactae sunt cum Henrico Magno gloriosissimae memoriae Principe, tunc solùm Navarrae Rege, qui plurimas urbes & propugnacula ceperat, magnosque progressus in agris Santonensi, Inculismensi, & Pictaviensi fecerat. Reges utrique viros illustres deputârunt, quorum esset Induciarum capita exequi, aerarium corrigere, perturbationibus quas infausti motus invexerant remedium afferre; etiam Catholicos, tam Ecclesiae quàm Regis Ministros, in bona & Officia unde exturbati erant restituere, unà cum exercitio Religionis Catholicae (quae belli injurià in desuetudinem abierat) redintegrando in urbibus nuper occupatis ab illis qui Reformatae nomen suae professioni adsciscunt. His rebus componendis Rex SAMMARTHANUM delegavit, Navarraeus autem Michaelem Huraltum, Hospitalium Faium Cancellarium suum, Hospitalio Galliae Cancellario dignum nepotem. Iste quidem doctrinâ singulari, & absolutâ rerum ad Statum Regni spectantium intelligentiâ praeditus erat; & cùm iisdem animi dotibus Collega ejus (quem hic celebramus) exornatus esset, eò suavius in hac gravissima legation operam suam contulerunt. Itaque res eo temperamento constitutae sunt, ut ni hil deesse videretur vel ad boni publici restaurationem, vel ad Regum satisfactionem. Praecipuè autem SAMMARTHANUS (juxta mandatum quod à proprio Regis ore acceperat) omni ope enixus est ut exercitium ⟨p. 396⟩verae Religionis pristinum locum ac nitorem obtineret; id quod ejus industriâ in multis Pictonum, Sanctonumque & Inculismensium urbibus factum est. Reformati quos vocant, ad leges & jura provocârunt, cùm hanc restitutionem viderent; imò posteà querelas ea de re ad Henricum Magnum detulerunt, ut constat ex literis VII. die Novembris any M. D. LXXXIX. ad Plessium Mornaeum Salmurii Praefectum proprià Regis manu exaratis, quas ipse Commentariis suis inseruit. Sed irritae fuerunt hae querelae, nisi quòd SAMMARTHANI gloriam eo sublimiùs evexerint; siquidem indè conjicere possumus quàm uberes fructus à piis ipsius laboribus Catholici perceperint;
SAMMARTHANUS ad Aulam se recepit; ubi Rex de illius integritate praestantiaque eam opinionem conceperat, ut sibi à mandatis illum habere destinaret, sicut Magnati cuidam innuebat. Sed cùm opera ejus alibi necessaria esset in re maximi momenti procuranda, Rex beneficentiam suam aliquantisper differendam censuit. Nam postrebellionem Parisiis ortam, induciae Turonibus pactae sunt cum Henrico Magno gloriosissimae memoriae Principe, tunc solùm Navarrae Rege, qui plurimas urbes & propugnacula ceperat, magnosque progressus in agris Santonensi, Inculismensi, & Pictaviensi fecerat. Reges utrique viros illustres deputârunt, quorum esset Induciarum capita exequi, aerarium corrigere, perturbationibus quas infausti motus invexerant remedium afferre; etiam Catholicos, tam Ecclesiae quàm Regis Ministros, in bona & Officia unde exturbati erant restituere, unà cum exercitio Religionis Catholicae (quae belli injurià in desuetudinem abierat) redintegrando in urbibus nuper occupatis ab illis qui Reformatae nomen suae professioni adsciscunt. His rebus componendis Rex SAMMARTHANUM delegavit, Navarraeus autem Michaelem Huraltum, Hospitalium Faium Cancellarium suum, Hospitalio Galliae Cancellario dignum nepotem. Iste quidem doctrinâ singulari, & absolutâ rerum ad Statum Regni spectantium intelligentiâ praeditus erat; & cùm iisdem animi dotibus Collega ejus (quem hic celebramus) exornatus esset, eò suavius in hac gravissima legatione operam suam contulerunt. Itaque res eo temperamento constitutae sunt, ut ni hil deesse videretur vel ad boni publici restaurationem, vel ad Regum satisfactionem. Praecipuè autem SAMMARTHANUS (juxta mandatum quod à proprio Regis ore acceperat) omni ope enixus est ut exercitium