A26815:79
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Ergo delecti sunt octo Doctores Theologiae, & Juris utriusque Basileam transmittendi, addita conditione, ut à patribus sine novi alicujus jurisjurandi formula admittantur. In Gallia jam res nostrae indies inclinabant, deficientibus civitatibus primariis ad Carolum, Rhemis pridem splendido apparatu inauguratum, ideoque Bedfordiensi, qui nuper in Angliam venerat, & Glocestrensi fratribus è rep. visum est novum exercitum conscribere, & pro pecuniis exorandis Joannes Staffordus Bathoniensis Cancellarius Angliae, Commits Warwicensis & Sarisburiensis, Cromwellus Thesaurarius, Scropus, & Tiptoftus Barones ad hanc Synodum missi sunt. Ibi Cancellarius oratione eleganti demonstrat afflictam rerum Gallicarum conditionem, & aerarii publici angustias, tum universos obtestatur, ut regi & reip. subveniant. Illi primò palam recusant, obtendentes exhaustas esse Ecclesiasticorum opes assiduis in usus bellicos pecuniarum erogationibus, rapinis provisorum familiae regiae, & iniquis ad tribunalia regia evocationibus: Sed accedentes subinde alii proceres, Comes Huntingdonensis, Hungersordus, Audeleius, & Cornwallius Barones, & repetitis rationibus superioribus, enumeratisque porrò immmensis regum nostrorum in Ecclesiam beneficiis, tandem decimae dodrantem impetrarunt. Gravitor enim tum temporis Ecclesiastici de Judicum Regiorum, & […] municipalis professorum injuriis querebantur, quod Sacerdotes ad eorum tribunalia contra jus & fas raperentur, quod Judicium Ecclesiasticorum pote• iniquis eorum prohibitionibus cohiberetur, & praesertim quod gravissimam legis Richard • contra provisores editae sanctionem interpretation veteratoria • querent in eos, qui de iis causis in foro Ecclesiastico cognoscerent, quas ipsi sui juris esse contenderent. Quae causa Henricum compulit ad aliam Synodum post annum indicendam Londini Non. Octob in qua oratione vehementi testatur, quam sollicitus sit, ne quid detrimenti Ecclesia Anglicana sub ⟨p. 43⟩1administratiove sua capiat, & ut ad dignitatem antiquam revocata ab injusta illius juris interpretum tyrannide vindicetur, omnesque in commune consulere jubet, qua ratione de propulsandis hisce calamitatibus ab ordine suo prospici posset. Verùm coorta in civitate pestilentia à Synodo mox dimissi sunt: Tantùm Frideswidae Academiae Oxoniensis Divae Tutelari dies so lennis decernitur;