A26815:790
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Neque haec literarum studia obstiterunt, quò minùs Regi interim multis in rebus operam promptè tribueret. Cum enim Principem Contium exercituum suorum in Pictonibus, Lemovicum limitibus, Biturlgibus, Andibusque, Legatum constituisset, SAMMARTHANUM huic Regulo 1adesse jussit, & consiliis suis assistere; quod eximiâ fide praestitit. Pari officio, sed magis assiduè, functus est apud Principem Dumbarum (paulo post Ducem Mompenserium) tunc cùm Regio exercitui in Britannia contra rebels Ligatos praeficeretur. Nam cùm Rex necesse haberet, virum aliquem probitate & experientiâ insignem eligere, qui in illo exercitu Quaesturam ageret, oculos in SAMMARTHANUM conjecit, eumque gravissimo huic muneri imposuit, quod duobus annis fideliter executus est. Mompenserius, princeps omnigenâ virtute ac generositate plenus, cum singulari amore complexus est (sicut anteà fecerant avus & pater ejus, Duces Franciscus & Ludovicus) secretioribus suis consiliis adhibuit; & cùm publicae rerum ⟨p. 398⟩administration maximè idoneum sciret, praeter castrensis aerarii curam, negotia etiam quae Provinciae summam spectabant ipsi commisit.
Neque haec literarum studia obstiterunt, quò minùs Regi interim multis in rebus operam promptè tribueret. Cum enim Principem Contium exercituum suorum in Pictonibus, Lemovicum limitibus, Biturlgibus, Andibusque, Legatum constituisset, SAMMARTHANUM huic Regulo 1adesse jussit, & consiliis suis assistere; quod eximiâ fide praestitit. Pari officio, sed magis assiduè, functus est apud Principem Dumbarum (paulo post Ducem Mompenserium) tunc cùm Regio exercitui in Britannia contra rebelles Ligatos praeficeretur. Nam cùm Rex necesse haberet, virum aliquem probitate & experientiâ insignem eligere, qui in illo exercitu Quaesturam ageret, oculos in SAMMARTHANUM conjecit, eumque gravissimo huic muneri imposuit, quod duobus annis fideliter executus est. Mompenserius, princeps omnigenâ virtute ac generositate plenus, cum singulari amore complexus est (sicut anteà fecerant avus & pater ejus, Duces Franciscus & Ludovicus) secretioribus suis consiliis adhibuit; & cùm publicae rerum ⟨p. 398⟩administratione maximè idoneum sciret, praeter castrensis aerarii curam, negotia etiam quae Provinciae summam spectabant ipsi commisit.