A26815:795
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Huic quoque alia felicitas accessit, ut tunc temporis Aulicos maximè conspicuos videret ac salutaret; inter alios magnum & venerabilem Galliae Cancellarium Pomponium Belleuraeum, qui ei benevolentiam suam effusissimè impertivit, sicut etiam dignissimus illius filius, Supremi Senatûs Praeses, ob prudentiam literasque cum insigni probitate conjunctas rarissimum nostri seculi ornamentum.
SCAEVOLA permultos viros erudition suaque amiciti• pariter cultos diem obire subindè viderat; quales erant, Claudius Puteanus, Florins Christianus, Petrus Pithaeus, Philippus Portaeus, Nicolaus Rapinus, Joannes Passeratius, Nicolaus Faber, Stephanus Paschasius, aliique qui tristem quidem 1sed nobilem materiam Elogia sua ulteriùs deducendi suppeditârunt; id quod extremâ etiam aetate faciebat. Quamquam enim plerisque mortalium in eo humanae vitae praecipitio vires saepissimè deficiunt, illius tamen ingenium minimè senescebat, sed cum ingenti omnium stupor vestigia sui vigoris haud obscuriora quàm in juvenilibus annis exprimebat.
SCAEVOLA permultos viros eruditione suaque amiciti• pariter cultos diem obire subindè viderat; quales erant, Claudius Puteanus, Florens Christianus, Petrus Pithaeus, Philippus Portaeus, Nicolaus Rapinus, Joannes Passeratius, Nicolaus Faber, Stephanus Paschasius, aliique qui tristem quidem 1sed nobilem materiam Elogia sua ulteriùs deducendi suppeditârunt; id quod extremâ etiam aetate faciebat. Quamquam enim plerisque mortalium in eo humanae vitae praecipitio vires saepissimè deficiunt, illius tamen ingenium minimè senescebat, sed cum ingenti omnium stupore vestigia sui vigoris haud obscuriora quàm in juvenilibus annis exprimebat.
- 1le Feur•.