A26815:796
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
SCAEVOLA permultos viros erudition suaque amiciti• pariter cultos diem obire subindè viderat; quales erant, Claudius Puteanus, Florins Christianus, Petrus Pithaeus, Philippus Portaeus, Nicolaus Rapinus, Joannes Passeratius, Nicolaus Faber, Stephanus Paschasius, aliique qui tristem quidem 1sed nobilem materiam Elogia sua ulteriùs deducendi suppeditârunt; id quod extremâ etiam aetate faciebat. Quamquam enim plerisque mortalium in eo humanae vitae praecipitio vires saepissimè deficiunt, illius tamen ingenium minimè senescebat, sed cum ingenti omnium stupor vestigia sui vigoris haud obscuriora quàm in juvenilibus annis exprimebat.
SCAEVOLA permultos viros eruditione suaque amiciti• pariter cultos diem obire subindè viderat; quales erant, Claudius Puteanus, Florens Christianus, Petrus Pithaeus, Philippus Portaeus, Nicolaus Rapinus, Joannes Passeratius, Nicolaus Faber, Stephanus Paschasius, aliique qui tristem quidem 1sed nobilem materiam Elogia sua ulteriùs deducendi suppeditârunt; id quod extremâ etiam aetate faciebat. Quamquam enim plerisque mortalium in eo humanae vitae praecipitio vires saepissimè deficiunt, illius tamen ingenium minimè senescebat, sed cum ingenti omnium stupore vestigia sui vigoris haud obscuriora quàm in juvenilibus annis exprimebat.
- 1le Feur•.
Fratris obitus acutissimo dolore animum ejus confodiebat: tamen in hoc infortunio solatii nonnihil ex eo capiebat, quod permultis officium Praetoris Pictaviensis studios•simè ambientibus, hujus filium natu maximum Nicolaum SAMMARTHANUM Rex praetulerat (qui tunc Consiliarii partibus in Senatu Parisiensi sungebatur) virum virtute, & affectu fideque erga Regem inconcussa laudatissimum. Pater illius adeò gratam sui memoriam reliquit, ut & urbs Pictavii & tota Provincia benè meriti civis mortem luctu incredibili complorârunt. Ludovicus iste, & Renatus SAMMARTHANUS Pictaviensis Ecclesiae sub-decanus, qui Theologiae scientiam literis humanioribus adjunxit, simul cum fratre SCAEVOLA avitum familiae decus dignissimè sustinuerunt.