A26815:819
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Orto deinde gravissimo inter Caesarem & Venetos bello nunquam à latere 1patrui Bonifacii aut patris discessit: in cujus etiam contubernio Veronae fuit, cùm Benedictum Veronae regendae impositum per speciem eum in avitum imperium reponendi non multò post inde Caesar evocasset, pace cum Venetis initâ, & armis in Gallum conversis. Cùm Benedictus evocari se; sed ejici censeret, omnemque sibi spem recuperandi aviti sceptri hoc facto praecidi: gravissimè hanc repentinam mutationem tulit, & Regem Ludovicum clam solicitare cepit, spondens suam utilem in eo bello operam, si eo loco, quo apud Caesarem tunc esset, sese habere vellet. Longo enim usu rerum in Italia, ⟨p. 406⟩Germania, & Hungaria gestarum sibi nota esse ea, ad quae discenda Gallis longiore experientià in illis regionibus opus esset. Pollicitationem hominis à vanitate remotissimi Rex, alioqui prudentissimus Princeps, inhumano dicto prosecutus est: serationem non habere nobilitatis quae pro censu tumulos avorum ostentaret. Benedictus se ab externo Principe non admitti aequo animo tulit, qui paulo antè ab eo, de quo benè meritus erat, rejectus fuerat.
- 1Bellum inter Venetos & Maximilianum Caesarem.
Secutum est paulo post funestissimum praelium ad Ravennam: in quo prima coitione cum dubia fortuna & multo utrinque sanguine diu pugnatum esset, 1Benedictus, & Titus filius Cesariae turmae vexilliser, interfecti sunt: quorum cadavera hosti erepta Julius Caesar in tuto reponenda, Aquilam etiam receptam, quam Titus gestaverat, Caesari reddendam curavit. Cùm Caesarei jam victoriam exploratam haberent, id quod ex acclamationbus militum, ut fit, sibi persuadebant: Ecce acerrimus juvenis illustris Gasto Fuxius, dux universi exercitus Gallici, collectis viribus, secundo in Caesareos signa movet. Unde maiore longè, quam antea, clade praelio instaurato, Julius Caesar equo ab equite cataphracto Gallo deturbatus, & humi afflictus sexcentis equinis ungulis proculcatus est: ut inde pro mortuo à suis post pugnam elatus sit. Paucis tamen interjectis diebus cùm ad se rediisset, licet pessimè acceptus, ad Casarem propè depositus, ut deferretur, praecepit. Ibi Caesar laudatum ob patris & fratris corpora servata, & Aquilam receptam, praemiis virtutis effecit: equitem etiam & propinquum dixit, datis, ut solet, manu propriâ calcaribus aureis, & torque equestri cum appendice Aquilae imperialis aurea,