Staturâ fuit procera, & ad decorum erecta, regio, & augusto ore, colour fusco, 1artubus torosis, corpore exercitatissimo. Nam ut in aulà Maximiliani Caesaris, sic in Aquitaniâ, omnes in omni genere palaestrae, equitando & armis dimicando superavit. Ac quamvis jam podagra articulos fregisset: tamen adhuc equos domi alebat: quos in campo viridi domitabat; qui ripam Garumnae & Aginnum interjectus est, quo campo neque porrectiorem, neque amoeniorem ulla urbs Gallicana habet. In quo cum Carbone illo nobilissimo Aquitano, & acerrimo pugnatore, ludicro certamine hastis confligens, hominem equo dejecit: cum tamen hactenus Carbo tam in Aquitaniâ, quàm in Liguribus Taurinis in Ludicris equestribus primas obtineret; & in illis invictus haberetur. Sarissa aut sibynâ correptâ, ei innitens in templorum culmina erepebat. Apprehensâ utroque police tinâ satis altâ, in eam collecto saltu desiliebat, atque in eodem statu compositus corpus in sublime subjectum extra tinam expediebat, frustra idem tentante, quae tum intererat, Vasconicâ nobilitate. Annos sexaginta duos natus, manibus arthritide debilitatis, trabem ingentem, & praegravem, quam quatuor operae moliri non potuerant, & ipse solus loco manibus suis labefactavit, & quo destinatum erat, traduxit. Referremus plura & militaris & campestris disciplinae ab eo edita exempla, nisi lectorum fastidio occurendum: quorum multi ea tam libenter vituperant, quàm inviti legunt. Non solùm igitur in Pyrrhicâ, quam in homine nobilissimo irridet non nemo: sed etiam in omni palaestrâ, quam hominem tali ortu, & in aula Caesaris eductum scire oportebat, solers fuit. Quae ideo retulimus: non ut à vulgaribus meritis ei laudem captemus: sed ut mirentur omnes, eum à duris militiae studiis, in quibus altus & subactus fuit, ad otium literarum traduci tandem potuisse, praesertim severis Bonifacii patrui imperiis à primâ usque pueritiâ assuefactum, ad cujus nomen & mentionem etiam adultus totus tremiscebat. Erat enim homo acer, ferox, impatiens quietis, rigidus disciplinae militaris exactor & expensor. Contra frater ejus major natu Benedictus, erat homo lenissimus & moderatissimus: ut qui ejus fortitudinem & gnavitatem ignoraret, lenitatem hanc lentitudinem interpretari posset. Itaque ex duobus filiis Benedicti, patruus Julium Caesarem, pater Titum ex similitudine morum magis diligebat.
Staturâ fuit procera, & ad decorum erecta, regio, & augusto ore, colore fusco, 1artubus torosis, corpore exercitatissimo. Nam ut in aulà Maximiliani Caesaris, sic in Aquitaniâ, omnes in omni genere palaestrae, equitando & armis dimicando superavit. Ac quamvis jam podagra articulos fregisset: tamen adhuc equos domi alebat: quos in campo viridi domitabat; qui ripam Garumnae & Aginnum interjectus est, quo campo neque porrectiorem, neque amoeniorem ulla urbs Gallicana habet. In quo cum Carbone illo nobilissimo Aquitano, & acerrimo pugnatore, ludicro certamine hastis confligens, hominem equo dejecit: cum tamen hactenus Carbo tam in Aquitaniâ, quàm in Liguribus Taurinis in Ludicris equestribus primas obtineret; & in illis invictus haberetur. Sarissa aut sibynâ correptâ, ei innitens in templorum culmina erepebat. Apprehensâ utroque pollice tinâ satis altâ, in eam collecto saltu desiliebat, atque in eodem statu compositus corpus in sublime subjectum extra tinam expediebat, frustra idem tentante, quae tum intererat, Vasconicâ nobilitate. Annos sexaginta duos natus, manibus arthritide debilitatis, trabem ingentem, & praegravem, quam quatuor operae moliri non potuerant, & ipse solus loco manibus suis labefactavit, & quo destinatum erat, traduxit. Referremus plura & militaris & campestris disciplinae ab eo edita exempla, nisi lectorum fastidio occurendum: quorum multi ea tam libenter vituperant, quàm inviti legunt. Non solùm igitur in Pyrrhicâ, quam in homine nobilissimo irridet non nemo: sed etiam in omni palaestrâ, quam hominem tali ortu, & in aula Caesaris eductum scire oportebat, solers fuit. Quae ideo retulimus: non ut à vulgaribus meritis ei laudem captemus: sed ut mirentur omnes, eum à duris militiae studiis, in quibus altus & subactus fuit, ad otium literarum traduci tandem potuisse, praesertim severis Bonifacii patrui imperiis à primâ usque pueritiâ assuefactum, ad cujus nomen & mentionem etiam adultus totus tremiscebat. Erat enim homo acer, ferox, impatiens quietis, rigidus disciplinae militaris exactor & expensor. Contra frater ejus major natu Benedictus, erat homo lenissimus & moderatissimus: ut qui ejus fortitudinem & gnavitatem ignoraret, lenitatem hanc lentitudinem interpretari posset. Itaque ex duobus filiis Benedicti, patruus Julium Caesarem, pater Titum ex similitudine morum magis diligebat.
- 1Prosopo graphic Scaligeri.Prosopo graphi• Scaligeri.