A26815:835
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Julius Caesar Scaliger: VITA JULII CAESARIS SCALIGERI.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Prodigiosa etiam ad miraculum usque ex somniis vaticinatio. Unum de multis referemus. Cum Heroum suorum opus contexens ad multum noctis lucubrasset, 1absoluto libro, post coenulam quiet compositus, imaginatus est, in aede Mariae Antiquae Veronensis, ubi sunt monimenta gentis Scaligerae, hominem procerum, ac gravem sibi obviam factum, secum expostulare, quod se inter Heroas suos non collocasset. Orare igitur, ut hoc faceret: se Benedictum Brugnolum esse, domo Leniacâ, qui Patrem Benedictum ac patruos literas 2primas docuisset: ipsum quoque puerulum aliquando inter ulnas gestasset. Venetiis see ultimum diem obiisse, ibique sepultum esse. Experrectus somnium Elegia elegantissimâ expressit, quae calci Heroum addita est. Ipse verò nunquam scivit, quis esset Brugnolus ille, neque quid portenderet somnium. Cognitum tandem à Josepho filio est: Venetiis inter alia, quae eà in urbe visenda, monimentum esse Benedicti Brugnoli Leniacensis, excellentissimi aevo suo Grammatici, qui ut ejus Epitaphium fert, & principes & proceres aevi sui in Norico literas docuerit.
Prodigiosa etiam ad miraculum usque ex somniis vaticinatio. Unum de multis referemus. Cum Heroum suorum opus contexens ad multum noctis lucubrasset, 1absoluto libro, post coenulam quiete compositus, imaginatus est, in aede Mariae Antiquae Veronensis, ubi sunt monimenta gentis Scaligerae, hominem procerum, ac gravem sibi obviam factum, secum expostulare, quod se inter Heroas suos non collocasset. Orare igitur, ut hoc faceret: se Benedictum Brugnolum esse, domo Leniacâ, qui Patrem Benedictum ac patruos literas 2primas docuisset: ipsum quoque puerulum aliquando inter ulnas gestasset. Venetiis se ultimum diem obiisse, ibique sepultum esse. Experrectus somnium Elegia elegantissimâ expressit, quae calci Heroum addita est. Ipse verò nunquam scivit, quis esset Brugnolus ille, neque quid portenderet somnium. Cognitum tandem à Josepho filio est: Venetiis inter alia, quae eà in urbe visenda, monimentum esse Benedicti Brugnoli Leniacensis, excellentissimi aevo suo Grammatici, qui ut ejus Epitaphium fert, & principes & proceres aevi sui in Norico literas docuerit.