A26815:854
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Reliqua sordere sibi, neque quicquam esse, cujus causa, vel ad horam, vitae hujus usum prorogari sibi vellet. In his vocibus ac cogitationibus non semel eum deprehendi. Nihil humile, aut vulgar, aut abjectum loquebatur, qui & voces tales & solatia aversabatur, quaedam & cum indignatione accepit, ajebat enim puerum se ista didicisse. Si quis spem vitae superesse diceret, petebat, ut hanc spem servaret sibi, non enim senis interesse, quando moreretur: cui semel necessarium, semper tempestivum esset mori, multo minus Christiani, cujus esset bene mori. Quodam tempore, cum omni laudis ac virtutis genere ornatissimus clarissimusque senex Clusius noster, qui jam aliquandiu, partim per aetatem (octuagesimum enim annum & aliquot explevit) partim ex debilitate pedum domi see continuit, famulum ad eum mitteret, peteretque, ut excusatum se haberet, quod in hoc officio deficeret, respondit, non libenter modo see ignoscere illi, sed & singularem animi benevolentiam amplecti, neque opus hoc officio nunc esse; futurum enim frustra, cum uterque brevi in eundem locum conventuri essent, ubi alter alterum [Greek or Hebrew] complecteretur. Nam praecedere see quidem, illum autem sequi. Inter reliquas virtutes ejus, semper prudentiam miratus sum, quam cum aliis in rebus tum in hoc potissimum testatus est, quod fere annis singulis supremam voluntatem consignaret, & in testamenti tabulas referret, si quid vel mutaret, vel praetermissum esset, quod post obitum praestari vellet, ne aut testamento veteri aut [Greek or Hebrew], decederet. Idem ⟨p. 420⟩sub initium morbi cum in animo haberet, Bibliothecae suae indicem ad me misit, petiitque, ut ex eo libros seligerem quos vellem, certo enim scire, finem vitae jam instare: ideoque tempus esse, ut de amicis cogitaret. Haec [Greek or Hebrew] & admodum constanter. Quod cum peteret (nam & antea de tota nobis reliquenda mecum egerat, in quo pietatem meam ac modestiam expertus fuerat) non sine lachrymis, quae coram illo imbibendae erant, petere me dixi, Pietatis meae ac pudoris rationem aliquam haberet, nec praecipuas delicias ac voluptates suas, quibus vitam sustineret, ante mortem aliis transcriberet. Frueretur illis diu, quibus maxime delectaretur; & quod vitae superesset, sine curis ac molestiis non necessariis transigeret. Solum illum scire, quantopere eum semper reveritus fuissem.
Reliqua sordere sibi, neque quicquam esse, cujus causa, vel ad horam, vitae hujus usum prorogari sibi vellet. In his vocibus ac cogitationibus non semel eum deprehendi. Nihil humile, aut vulgare, aut abjectum loquebatur, qui & voces tales & solatia aversabatur, quaedam & cum indignatione accepit, ajebat enim puerum se ista didicisse. Si quis spem vitae superesse diceret, petebat, ut hanc spem servaret sibi, non enim senis interesse, quando moreretur: cui semel necessarium, semper tempestivum esset mori, multo minus Christiani, cujus esset bene mori. Quodam tempore, cum omni laudis ac virtutis genere ornatissimus clarissimusque senex Clusius noster, qui jam aliquandiu, partim per aetatem (octuagesimum enim annum & aliquot explevit) partim ex debilitate pedum domi se continuit, famulum ad eum mitteret, peteretque, ut excusatum se haberet, quod in hoc officio deficeret, respondit, non libenter modo se ignoscere illi, sed & singularem animi benevolentiam amplecti, neque opus hoc officio nunc esse; futurum enim frustra, cum uterque brevi in eundem locum conventuri essent, ubi alter alterum complecteretur. Nam praecedere se quidem, illum autem sequi. Inter reliquas virtutes ejus, semper prudentiam miratus sum, quam cum aliis in rebus tum in hoc potissimum testatus est, quod fere annis singulis supremam voluntatem consignaret, & in testamenti tabulas referret, si quid vel mutaret, vel praetermissum esset, quod post obitum praestari vellet, ne aut testamento veteri aut , decederet. Idem