A26815:856
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Haec oculis languentibus, ac fractis morbo viribus, vicinus, ut tum quidem videbatur, morti, integerrimis tamen sensibus dicebat. Quem, cum domum rediissem, percussus miraculo, in meo codice, ut jussus fueram, notavi. Verum admirandi hujus vel tranquillitatis vel securitatis, nisi [Greek or Hebrew] vocare malis, toto morbi tempore plurima quotidie amicis exempla dedit. E quibus unum quod in mentem nobis nunc venit, apud te dissimulare non possum. Solebam, quoties aliquid carmine aut sermone concepissem, minus occupato ⟨p. 421⟩id recitare. Quae res tantae voluptati illi erat, ut plerumque quaereret, quid novi attulissem. Est Hagae Comitis, vir nobilissimus, neque minus eruditionis, cum sit ipse eruditissimus, mire amans, Principi nostro a Secretis, Johannes Milander Poederoyae Dominus, qui cum exquisitae formae atque aetatis floridae uxorem, ipse senex duxisset, nuptiali carmine amicum prosecutus eram. Uno mense circiter aut paulo amplius ante obitum, cum more solito languentem accessissem, maximo cum gaudio accepit venientem, & cum frigus unice intensum esset, togam promi jussit: quam cum puer attulisset, cruri suo periscelidem diripuit, ac ipse toga me accinxit, petiitque ut in coena secum essem. In qua, quamvis aeger, quamvis conclamatus, quamvis ab initio morbi nunquam de fine ejus dubitasset, sed & saepius acerrime invectus in amicos esset, qui periculum extenuarent, aut spem vitae facerent, quamvis denique omni cibo ipse abstineret & spectator coenae tantum esset, maxima hilaritate me excepit. Paulo antequam accubuissem mensae, quia adlubescere videbam, carmen illi, quod conscripseram, praelegi. Quod cum placuisse sibi, ut solebat, plurimis testatus esset, Brevi, inquit, alterum Epithalamium scribendum erit. Cum tacerem, neque assequerer quid vellet; iterum, Josepho, inquit, Scaligero, & Aquae Intercuti, vide ut alterum, Amice, scribas. Ita enim praeter expectationem meam in re capitali sua lepide jocari solebat, ut nonnunquam, novum see Diogenem diceret, nam ut illum, ita se in dolio jam habitare, de ventre autem loquebatur, qui non parum prominere coeperat. Die quodam, cum moestissimus ad ejus lectulum sederem, quod paulatim Solem istum nobis eripi, nec procul esse occasum ejus ex indiciis quamplurimis colligerem, postquam de nonnullis mecum libere egisset, aliquandiu me intuitus, Illud affirmare cuivis, inquit, tibi persuadere potes.
Haec oculis languentibus, ac fractis morbo viribus, vicinus, ut tum quidem videbatur, morti, integerrimis tamen sensibus dicebat. Quem, cum domum rediissem, percussus miraculo, in meo codice, ut jussus fueram, notavi. Verum admirandi hujus vel tranquillitatis vel securitatis, nisi vocare malis, toto morbi tempore plurima quotidie amicis exempla dedit. E quibus unum quod in mentem nobis nunc venit, apud te dissimulare non possum. Solebam, quoties aliquid carmine aut sermone concepissem, minus occupato