A26815:86
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Biography Henry Chicheley: VITA HENRICI CHICHELE ARCHIEPISCOPI CANTUARIENSIS.
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Igitur aedes illas fundis praediisque omnibus à compatre suo coëmptis donatas diplomat ⟨p. 47⟩suo Collegium esse jussit, privilegiis amplissimis auxit, eique potestatem concessit Custodem & Socios designandi, leges porro & statuta condendi, quibus ipsi cum posteris suis parerent. Henricus itaque Anno sequente Oxonium venit, Sacellum Collegii solennibus ceremoniis lustratum consecrat, Richardum Andrew Legum Doctorem & Cancellarium Cantuariensem in Custodem praeficit, viginti viros lectissimos ex universo Academicorum caetu, Socios constituit, iisque viginti alios in societatem suam cooptandi potestatem fecit; è quibus viginti quatuor artium & sacrarum literarum, reliquos sedecim Juris Civilis atque Canonici voluit studiis encumber. Porro universos alu nos suos jussit Hen. V. Th. Clar. Ducis, procerum, militúmque, qui in bello Gallico occubuissent, & Christianorum demum omnium memoriam celebrare inter divina officia pro ratione temporum peragenda, religione uti videtur perculsus, quòd illius belli author & suasor fuisset, in quo homines innumeri animas effudissent, ideoque Collegium suum Animarum omnium fidelium defunctorum de Oxonia appellari statuit. Tum Sacellanos duos, Choristas aliquot, & servos adjecit, qui publicis Collegii muneribus inservirent. Deinceps leges & statuta praescripsit, ad quae universorum studia, mores, officia, & emolumenta exigerentur. Denique acceptis à Johann Druell operis hucusque confecti rationibus, aedificio tum interius expoliendo, tum extrinsecus amplificando curatorem praeficit Rogerum Keys, qui postea in locum suffectus est Custodis. Nam claustra, & aliqua aedificii pars, quae in maximam civitatis plateam prospicit, partim Henrico superstite, partim post ejus obitum constructa fuisse perhibentur. De caetero post constitutum Collegium nihil ab Henrico publicè gestum sive in actis publicis describitur, sive ab historicis ejus saeculi proditum est; tantum commemorantur aliquot eximia illius in Academiam Oxoniensem & Ecclesiam Cantuariensem beneficia, quae supremam laudibus suis periodum adjicient. Inchoatum jampridem Oxonii erat munificentia praesertim Humfredi Ducis Glocestrensis excelsum & splendidum illud aedificium, cujus parssuperior bibliothecae, inferior publicae Sholae Theologorum designata est.
Igitur aedes illas fundis praediisque omnibus à compatre suo coëmptis donatas diplomate ⟨p. 47⟩suo Collegium esse jussit, privilegiis amplissimis auxit, eique potestatem concessit Custodem & Socios designandi, leges porro & statuta condendi, quibus ipsi cum posteris suis parerent. Henricus itaque Anno sequente Oxonium venit, Sacellum Collegii solennibus ceremoniis lustratum consecrat, Richardum Andrew Legum Doctorem & Cancellarium Cantuariensem in Custodem praeficit, viginti viros lectissimos ex universo Academicorum caetu, Socios constituit, iisque viginti alios in societatem suam cooptandi potestatem fecit; è quibus viginti quatuor artium & sacrarum literarum, reliquos sedecim Juris Civilis atque Canonici voluit studiis incumbere. Porro universos alu nos suos jussit Hen. V. Th. Clar. Ducis, procerum, militúmque, qui in bello Gallico occubuissent, & Christianorum demum omnium memoriam celebrare inter divina officia pro ratione temporum peragenda, religione uti videtur perculsus, quòd illius belli author & suasor fuisset, in quo homines innumeri animas effudissent, ideoque Collegium suum Animarum omnium fidelium defunctorum de Oxonia appellari statuit. Tum Sacellanos duos, Choristas aliquot, & servos adjecit, qui publicis Collegii muneribus inservirent. Deinceps leges & statuta praescripsit, ad quae universorum studia, mores, officia, & emolumenta exigerentur. Denique acceptis à Johanne Druell operis hucusque confecti rationibus, aedificio tum interius expoliendo, tum extrinsecus amplificando curatorem praeficit Rogerum Keys, qui postea in locum suffectus est Custodis. Nam claustra, & aliqua aedificii pars, quae in maximam civitatis plateam prospicit, partim Henrico superstite, partim post ejus obitum constructa fuisse perhibentur. De caetero post constitutum Collegium nihil ab Henrico publicè gestum sive in actis publicis describitur, sive ab historicis ejus saeculi proditum est; tantum commemorantur aliquot eximia illius in Academiam Oxoniensem & Ecclesiam Cantuariensem beneficia, quae supremam laudibus suis periodum adjicient. Inchoatum jampridem Oxonii erat munificentia praesertim Humfredi Ducis Glocestrensis excelsum & splendidum illud aedificium, cujus parssuperior bibliothecae, inferior publicae Sholae Theologorum designata est.