A26815:878
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
sensit hoc & ipse Grotius, neque dubitavit hoc unum sussicere ad irritandam invidiam illam, quam a principio adventus sui in nonnullis Regni Proceribus animadverterat. Quare, cùm nihil minùs propositum ei esset, quam in ea terrarum part habitationis suae sedem figere ubi non minus cum ingeniis hominum tam male sibi volentium, quàm cum aëris inclementia lu•randum quotidieforet, non destitit coram Regina, quoties ad eam accederet, dimissionem suam & veniam ad suos revertendi efflagitare. Illa, quae neque diversas terrarum regiones, neque discrepantes hominum mores ignorabat, eoque minùs dubitare poterat, quàm difficile esset, animum non avaritiâ, non ambitione distractum, sed solis studiis & virorum eruditorum collocutionibus contentum, ex eo, sub quo tamdiu respiraverat coelo, in eam mundi plagam trahere, quae vix ipsi, ibi natae, ibi educatae, ibi regnanti, imo ne vix quidem placeret, statuit tandem desiderio ipsius morem gerere, virumque non malè de se meritum, laudibus, muneribus, singularisque affectus demonstrationibus cumulatum dimittere: ita, quamvis aegrè consentiente Reginâ Holmiâ decessit Grotius, corpore jam minùs validus, contractâ, uti credebatur, infirmiore valetudine, partim ex taedio tardati tamdiu itineris, partim ex rigore aëris, minùs naturae suae convenientis: sed sperabant, qui ei aderant, tam validam in eo futuram spem revisendae propediem conjugis & familiae suae, ut praecipuam partem doloris, quam ex eorum absentia contraxerat, dissipare posset. Coelo sereno, ventisque satis faventibus è portu Dalerensi solvit navis, quae transvehendum Lubecam Grotium susceperat, sed brevis fuit illa aeris serenitas, sequenti quippe die vehemens tempestas contrahere vela jussit, ingravescensque magis magisque circa vesperam majorem malum disjecit, ejusque ponder submersum penè navigium, adeo contrariis undique ventis concussit, ut fracto & altero malo tandem ad oram C•ssubiae lacerum & perfluum litttori impegerit. Octavo, postquam è portu solverat, die, descendit in arenam cum comitatu suo Grotius, non longè à vico Lyba dicto, decem & quatuor milliaribus Germanicis à Dantisco sito, non minùs animo, quam corpore aeger:
sensit hoc & ipse Grotius, neque dubitavit hoc unum sussicere ad irritandam invidiam illam, quam a principio adventus sui in nonnullis Regni Proceribus animadverterat. Quare, cùm nihil minùs propositum ei esset, quam in ea terrarum parte habitationis suae sedem figere ubi non minus cum ingeniis hominum tam male sibi volentium, quàm cum aëris inclementia lu•randum quotidieforet, non destitit coram Regina, quoties ad eam accederet, dimissionem suam & veniam ad suos revertendi efflagitare. Illa, quae neque diversas terrarum regiones, neque discrepantes hominum mores ignorabat, eoque minùs dubitare poterat, quàm difficile esset, animum non avaritiâ, non ambitione distractum, sed solis studiis & virorum eruditorum collocutionibus contentum, ex eo, sub quo tamdiu respiraverat coelo, in eam mundi plagam trahere, quae vix ipsi, ibi natae, ibi educatae, ibi regnanti, imo ne vix quidem placeret, statuit tandem desiderio ipsius morem gerere, virumque non malè de se meritum, laudibus, muneribus, singularisque affectus demonstrationibus cumulatum dimittere: ita, quamvis aegrè consentiente Reginâ Holmiâ decessit Grotius, corpore jam minùs validus, contractâ, uti credebatur, infirmiore valetudine, partim ex taedio tardati tamdiu itineris, partim ex rigore aëris, minùs naturae suae convenientis: sed sperabant, qui ei aderant, tam validam in eo futuram spem revisendae propediem conjugis & familiae suae, ut praecipuam partem doloris, quam ex eorum absentia contraxerat, dissipare posset. Coelo sereno, ventisque satis faventibus è portu Dalerensi solvit navis, quae transvehendum Lubecam Grotium susceperat, sed brevis fuit illa aeris serenitas, sequenti quippe die vehemens tempestas contrahere vela jussit, ingravescensque magis magisque circa vesperam majorem malum disjecit, ejusque pondere submersum penè navigium, adeo contrariis undique ventis concussit, ut fracto & altero malo tandem ad oram Cssubiae lacerum & perfluum litttori impegerit. Octavo, postquam è portu solverat, die, descendit in arenam cum comitatu suo Grotius, non longè à vico Lyba dicto, decem & quatuor milliaribus Germanicis à Dantisco sito, non minùs animo, quam corpore aeger: