A26815:893
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
His artibus munitus a studio ad forum & rempublicam venit, delecta Parisiorum urbe quo sedem fortunarum conferret, & amplissima Curia quam assidue •ectaretur, non insano lucri cupidine, qui fere aliorum finis, neque ut solenni tempore decurso gradum sibi facerent ad emendum magistratum, quod ille detestatus semper: sed ut juris nostri usum in amplissima schola perdisceret, quo cognito & adesse amicis, & prodesse omnibus consilium expetentibus posset, ac praecipue Reipublicae, si quando usus eveniret. Itaque delatam ad se amici causam egit in sanctissimi ordinis consistorio, atque obtinuit, sed unicam. Vidit enim & ex prima causa pervidit vir acutissimus, alia omnia sequenda esse sibi si forum tenere vellet, fingendos alios mores, alium sermonem, non verum semper constanti judicio tuendum, sed aut probabile versatili ingenio quaerendum, aut falsum solerti colour praetexendum, dicendum saepe contra quam sentiret, & in justissima causa tuenda, tamen nisi ad imperitissimorum saepius litigantium arbitrium, & ad forensis turbae gustum orationem componeret, denique nisi omnia ostentu• potius quam vero pararet, frustra see futurum, ⟨image 224⟩•c pro laud merita reportaturum indignos imperiti vulgi sibilos. Ita • ••••uit deinceps à dicendis causis, assiduus tamen foro, notandisque q • striora decreta diligentissimus, simul rogantibus defensione• scribens, […] consulentibus de scripto respondens, sed nunquam nisi accuratissime perpe • quae scriberet. Quod idem in iis quae publice edidit non pauca servavit a•x••, ut paucissima de suo eaque certissima scriberet, neque unquam nisi adscriptis ve•• rum auctoritatibus. Atque hoc scribendi studium nunquam sejunxit à sorensi, certus prodesse saltem hac part Reipublicae. Itaque plura veterum auctorum, sive Theologorum, sive Jurisconsultorum, sive Historicorum, sive Poëtarum etiam ac Philologorum ex ejus bibliotheca videre lucem, quam ex ulla hujus saeculi, eaque selecta omnia, & summi ejus judicii atque ingenii, praecipuc vero summi atque infucati candoris indicia certissima, quae recensere singulatim non est instituti mei. Sed praecipue illustris opera ejus in historia posteriorum saeculorum à Justiniani & paulo antiquiore aevo ad patrum nostrorum memoriam, quae tenebrosissima, & paene sepulta incuria scriptorum, quum literae omnes apud monachos imperitos rei publicae, & huic fini historicos, ut natales ac nuptias Regum narrarent.