A26815:896
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
& interea majori illi curae semper intentus, ut omnes miserrimae plebis motus studiose observaret, quam facilem mutari norat, & ad officium poenitentia reduci unice expetebat. Itaque post dirum illud ac funestum miserae civitatis quinquennium, urgentibus jam fatis, & conspirante bonorum omnium consilio, maxima vero Pithoei opera pervicere parts meliores, vocatusque in urbem Princeps & ignovit praeteritis, & paucissimorum capitum fortuito exitio, quorundam sceleratiorum voluntario exilio firmata quiete, restituit omnia jura poenitenti civitati. Aberant tum ab urbe Senatus Pariensis potissimi, & qui restiterant novo auctoramento confirmari debebant: quod nec absentibus Regiis cognitoribus fieri poterat, & causa erat cur abstinerent tum ab ea cura, qui paulo ante functi hoc magistratu. Potius visum ut deligerentur tantisper huic muneri, ex iis qui in urbe manserant praecipui fide in principem, integritate vitae ac rerum usu & peritia. Itaque itum ad Pithoeum veteremque ejus ⟨p. 439⟩amicum & studiorum omnium communion conjunctissimum Antonium Olselum, quorum haec utriusque laus, quod tam facile tantae turbae consiluerunt: sed haec Pithoei propria, quod constantissimo judicio pervidit quam periculosum esset nominibus multis, in absentium senatorum reditum differri restitutionem senatus, & juris dicendi solennia. Qui ubi rediere, rediit ad pristinam vitam privatus, si infulas quaereres; revera semper de salute publica anxius. Itaque originem & causam malorum tantorum quaerens, & ex religionis discidio verissime eam ac summo judicio arcessens, collegit sedulo quae huic malo remedia ex antiquis & authenticis monumentis, eaque publicavit, quae utinam advertissent quis tum cura fluctuantis nostrae ratis. Secuta sunt tempora bonis omnibus tristissima, Pithoee vero inter ceteros vel maxime, quem publicis luctibus adflictum tempori tolere fata, si ipsum spectes, cujus oculis substracta tot malorum dira spectacula. Nam ille grassante in urbe Pariensi letali morbo, quamvis constituisset non abire, victus tamen precibus suorum, s•cessit in Campaniam: ibique Trecensem urbem antiquam patriam primo, mox adfines, & praedia sua visitavit. Urgebant ad mortem fata, quamvis & corpore robustum, & satis firma valetudine, ut accedere ad annum quinquagesimum septimum aetatis vix crederes.
& interea majori illi curae semper intentus, ut omnes miserrimae plebis motus studiose observaret, quam facilem mutari norat, & ad officium poenitentia reduci unice expetebat. Itaque post dirum illud ac funestum miserae civitatis quinquennium, urgentibus jam fatis, & conspirante bonorum omnium consilio, maxima vero Pithoei opera pervicere partes meliores, vocatusque in urbem Princeps & ignovit praeteritis, & paucissimorum capitum fortuito exitio, quorundam sceleratiorum voluntario exilio firmata quiete, restituit omnia jura poenitenti civitati. Aberant tum ab urbe Senatus Pariensis potissimi, & qui restiterant novo auctoramento confirmari debebant: quod nec absentibus Regiis cognitoribus fieri poterat, & causa erat cur abstinerent tum ab ea cura, qui paulo ante functi hoc magistratu. Potius visum ut deligerentur tantisper huic muneri, ex iis qui in urbe manserant praecipui fide in principem, integritate vitae ac rerum usu & peritia. Itaque itum ad Pithoeum veteremque ejus