A26815:911
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Opus potius quam honores, aut magistratum amavi: ac prodesse quam praeesse malui.
Privatus ultro publico studui: Ei nihil praetuli, atque in commune consulere, potius tutiusque semper existimavi.
Statum publicum laborantem prudenter sanari, emendarique optavi: Perverti, immutari, novari, aut perturbari penitus nunquam cupivi.
Pacem vel injustam, quod bona omnium bonorum venia dixerim, ci• us discordiis belloque potiorem putavi.
Pietatis & religionis sacrosancta nomina, ambitioni atque avaritiae, sceleribusque praetexi & obtendi gravius tully.
Pietatis & religionis sacrosancta nomina, ambitioni atque avaritiae, sceleribusque praetexi & obtendi gravius tuli.