CUm vos universos ingenti attonitos malo tacere videam, subit mihi cogitare quam iniqui in me sitis, quem non minus stupentem, tamen hodie dicere jubetis, luctumque cui linguae tot vestrae, tamque expromptae non sufficiunt, una haesitanti, & impedita exprimere. Oris quidem fateor, ben • cio vestro. locum in materno Capite o • co; imperat• […] mihi q • su•t oris in moero•e officia, sin• , […] […], lamenta […] & […]; […] ⟨p. 402⟩c•ptus pariendos, mentisque sensa enarranda, attributa humano generi à naturâ oratio est: Lautitiae verò, & tristitiae, reliquorumque affectuum, qui nobis communes sunt cum bestijs, interpretes etiam optimi sunt voces illae, quas ipsa bruta non minus quàm homines edunt. Aut si fortè perturbations aliquae intelligendo interdum magis, quàm sentiendo in nobis excitatae, orationem etiam inve•iant, parvas tamen esse oportet, si quibus verba circumspicere, eligere, collocare vacet. Magni autem affectus, gravesque curae splendoris omnis, & elegantiae in verbis non minus, & sententijs, quàm in vestibus, cultuque negligentes sunt. N•c potest, ut velit maximè, animus moerore squallens, & stupor hebes ornatè quidquam dicere, aut acutè concludere. Nec lingua satis suum in orando officium facit, dumb inter crebra suspiria very verborum sonny pereunt, cur• que orationis medij singultus interrumpunt. Quin & ipsae manus voci quae subservire gestu accommodato debent, plangere cum didicerunt, agere nesciunt. Quapropter nostra hodiè si allucinetur dictio, veniam nec praefatur, nec perorabit Orator vester, qui perturbato dicendi genere, ijsque omnibus, quae dixi, vitijs doloris magnitudinem ostentare exoptat potius, quam accurate composita oratione impiam indolentiam fateri. Eloquens videri, Academici, hodie non studeo, siquid forte audiatis vestris haud indignum auribus, id non meae, quae nulla est, facundiae, sed eximijs, de quo dicturus sum, Principis virtutibus imputate. Quem pro meritis quidem laudare, Oratori optimo unum esset vel impossibile, vel difficillimum: sine omni commendation id facere, pessimo quoque ominum non est facile. Cujus enim aut ingenium tam humile est, quod illius summae virtutes attoll•re non valeant? aut tam jejuna oratio, quae tam uberi materia ali non queat? aut quis tam inops orator, qui in ejus laudibus copiosus esse non possit? Ego vero, qui meae probe conscius sum tenuitatis, accrescere aliunde vires sentio;
CUm vos universos ingenti attonitos malo tacere videam, subit mihi cogitare quam iniqui in me sitis, quem non minus stupentem, tamen hodie dicere jubetis, luctumque cui linguae tot vestrae, tamque expromptae non sufficiunt, una haesitanti, & impedita exprimere. Oris quidem fateor, ben • cio vestro. locum in materno Capite o • co; imperat• 〈…〉 mihi q • su•t oris in moero•e officia, sin• , 〈…〉 〈…〉, lamenta 〈…〉 & 〈…〉; 〈…〉 ⟨p. 402⟩c•ptus pariendos, mentisque sensa enarranda, attributa humano generi à naturâ oratio est: Lautitiae verò, & tristitiae, reliquorumque affectuum, qui nobis communes sunt cum bestijs, interpretes etiam optimi sunt voces illae, quas ipsa bruta non minus quàm homines edunt. Aut si fortè perturbationes aliquae intelligendo interdum magis, quàm sentiendo in nobis excitatae, orationem etiam inve•iant, parvas tamen esse oportet, si quibus verba circumspicere, eligere, collocare vacet. Magni autem affectus, gravesque curae splendoris omnis, & elegantiae in verbis non minus, & sententijs, quàm in vestibus, cultuque negligentes sunt. N•c potest, ut velit maximè, animus moerore squallens, & stupore hebes ornatè quidquam dicere, aut acutè concludere. Nec lingua satis suum in orando officium facit, dum inter crebra suspiria veri verborum soni pereunt, cur• que orationis medij singultus interrumpunt. Quin & ipsae manus voci quae subservire gestu accommodato debent, plangere cum didicerunt, agere nesciunt. Quapropter nostra hodiè si allucinetur dictio, veniam nec praefatur, nec perorabit Orator vester, qui perturbato dicendi genere, ijsque omnibus, quae dixi, vitijs doloris magnitudinem ostentare exoptat potius, quam accurate composita oratione impiam indolentiam fateri. Eloquens videri, Academici, hodie non studeo, siquid forte audiatis vestris haud indignum auribus, id non meae, quae nulla est, facundiae, sed eximijs, de quo dicturus sum, Principis virtutibus imputate. Quem pro meritis quidem laudare, Oratori optimo unum esset vel impossibile, vel difficillimum: sine omni commendatione id facere, pessimo quoque ominum non est facile. Cujus enim aut ingenium tam humile est, quod illius summae virtutes attollre non valeant? aut tam jejuna oratio, quae tam uberi materia ali non queat? aut quis tam inops orator, qui in ejus laudibus copiosus esse non possit? Ego vero, qui meae probe conscius sum tenuitatis, accrescere aliunde vires sentio;