A26815:944
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Solent enim populi, quamvis feroces, regi superstitioso subditi, ad ejus exemplum Deorum metuentes esse: qui autem sic sunt, eos non tam facile aut inter se seditionem aliquam, aut in Principem motures recte apud Xenophontem reputavit Cyrus. Nec illi nescierunt improbiores Principum, sed astuti doctores, qui vanitatem hanc (sic enim vocant) in plebe fovendam, & augendam putant, ipsumque ideo Principem quem esse religiosum nolunt, videri volunt. Quanto melius Serenissimus, & pijssimus Rex, ex vano mendacium Deorum metu, aestimans veri quid valeat reverentia, usuque doctus suo stabilissimum regni fulcrum caelo infigi, filium charissimum in aetate fallendi nescia, non simulare pium, sed vivere insuevit, quem nondum prima verba satis exprimentem orare docuit: nec dum religionis capita recte intelligentem memoriae mandare jussit. Quod sicui obscurum esset, quam simus natura tenaces eorum, quae primis annis imbibimus, hinc esset perspicuum, quod illa duo pietatis officia, quibus à puero imbutus fuit Princeps optimus, non alius adolescens resipuit magis. Quis enim eorum qui in haec tantum vivunt, aut libentius Deum alieno ore loquentem audivit? aut suo saepius alloquutus est? Quis in hoc opere submissius? in illo attentius versari solitus? O Princeps sanctissim•, sanc•issime Princeps, etiam nunc mihi scripti sunt illi in animo, quos vidi postremos vultus •ui. Habuit tum conscionem Praesul Ampliss. is qui potest •otime, forte aderam, ambitio me tenebat magna (fatebor enim) à Principe ⟨p. 405⟩coram praesente etsi indignum aspici, aliqua tamen spectari. sistebam me ex adverso. expectabam quam mox me cum turba intueretur. ille uni dicenti intentus, ex oculis Episcopi oculos nusquam dimovit suos. mirabar. astantes rogo quid esset. respondent morem. gaudebam. sperabam claudente saltem concione fore ut circumspiceret. ibi vero ille prono in terram genu, sublatis manibus, o culos in coelum fixit: quales! Deus bone, quales! nequeo dicere. hoc tantum; ex illis migrantem in coelos animam manifeste cernebam. Haec siquis vera an sint ambigat, testes mihi esse possunt è vobis sexcenti, qui aut illic, aut alibi tantum viderint. Parva siquis dicat. fatebor. veruntamen, siquid ego in aliena Rep. intelligo, animi religiosi sunt argumenta maxima. Is autem in tanta rerum omnium abundantia, & tam excelsa fortuna non minus raro occurrit, quam fortuna ipsa.