A26815:945
Vitæ selectorum aliquot virorum qui doctrinâ, dignitate, aut pietate inclaruere
Londini : Typis A.G. & J.P. & prostant venales apud Georgium Wells ..., 1681
Modern spelling is a reading aid: the words are the author’s, only the spelling is modernized. Original shows the page as printed, with the transcription marks.
Falsus est enim in co Aristoteles potentes, & fortunatos esse solere erga Deum affectos optime. [Greek or Hebrew], credentes, inquit, Deos esses ob bona quae illis à fortuna proveniunt. Praeceptoris enim verba factis desiruit discipulus Alexander, qui prospero bellorum successu inflatus, se Deum potius credi voluit, quam alios credere. Sed ignoscamus divino illi in rebus humanis ingenio, in divinis humanum quid patienti: & quo duce in terra sua utimur, ei ignota in region err•nti viam comiter monstremus. Sciat ergo magnus Philosophus, naturae miraculum, quod nos ex altiore scientia hausimus, pietati nihil aeque adversari ac secundas res: quae cum ex sententia sponte fluunt, segnes ad Dei cultum omnes sumus. Neptuno undis jactati vota certatim faciunt plurimi ijdem servati in litore non omnes solvunt; tranquillo autem aequore, sereno coelo, ferente vento precibus fatigare maris Deum pijssimo Principi cum patre, sed paucis alijs commune fuit. Magnum aliquod praestare videntur potentes si ignavum hominem unum aut alterum alant, qui pro se oret, ipsis aut otium aut animus non est. Ille qui sciret vota Britannorum omnium pro salute sua excubare, rei tamen tantae supinus indormire noluit, sed illa genua à supplicibus adorari nata, terram assidue exosculando obterebat. Precibus rarius aberat, quam adsint alij, toto certe vix semel mense. Solus praeterea secum (nihil quidquam mentior) ter fere quotidie Deo supplicabat. Faustum & felicem diem nemo illi prius quam ipse petebat: bonam noctem, & tranquillam quietem post aliorum vota semper precabatur. Nec in beneficijs petendis frequentior, quam in gratijs agendis prolixior erat. Id uno, de multis, exemplo discite, quod in memoriam fatalis ejus diei, quem paene non effugimus, suam ut erga Deum gratitudinem testatam faceret, nullis unquam negotijs impediri potuit, quo minus die quoque Martis, patris exemplo concionem audiret. Quod si nos item frigida tanti beneficij quotannis commemoratione defuncti non fuissemus, fortasse dies omnium nefastissimus Nonis Novembribus proximus non legeretur: Trojaque nunc stares, Priamique arx alta maneres. Sed quo feror? video mesuavitate illectum, hanc quasi virtutum ejus rosam pandisse pluribus, jamque eam, ut in fasciculum, patere satis, illa tamen adhuc queritur nimis see conniver. Explicabo ergo solium & illud; Principes, praesertim nostros, qui in DEFENSO Rum FIDE;
Falsus est enim in co Aristoteles potentes, & fortunatos esse solere erga Deum affectos optime. 〈non-Latin alphabet〉, credentes, inquit, Deos esses ob bona quae illis à fortuna proveniunt. Praeceptoris enim verba factis desiruit discipulus Alexander, qui prospero bellorum successu inflatus, se Deum potius credi voluit, quam alios credere. Sed ignoscamus divino illi in rebus humanis ingenio, in divinis humanum quid patienti: & quo duce in terra sua utimur, ei ignota in regione errnti viam comiter monstremus. Sciat ergo magnus Philosophus, naturae miraculum, quod nos ex altiore scientia hausimus, pietati nihil aeque adversari ac secundas res: quae cum ex sententia sponte fluunt, segnes ad Dei cultum omnes sumus. Neptuno undis jactati vota certatim faciunt plurimi ijdem servati in litore non omnes solvunt; tranquillo autem aequore, sereno coelo, ferente vento precibus fatigare maris Deum pijssimo Principi cum patre, sed paucis alijs commune fuit. Magnum aliquod praestare videntur potentes si ignavum hominem unum aut alterum alant, qui pro se oret, ipsis aut otium aut animus non est. Ille qui sciret vota Britannorum omnium pro salute sua excubare, rei tamen tantae supinus indormire noluit, sed illa genua à supplicibus adorari nata, terram assidue exosculando obterebat. Precibus rarius aberat, quam adsint alij, toto certe vix semel mense. Solus praeterea secum (nihil quidquam mentior) ter fere quotidie Deo supplicabat. Faustum & felicem diem nemo illi prius quam ipse petebat: bonam noctem, & tranquillam quietem post aliorum vota semper precabatur. Nec in beneficijs petendis frequentior, quam in gratijs agendis prolixior erat. Id uno, de multis, exemplo discite, quod in memoriam fatalis ejus diei, quem paene non effugimus, suam ut erga Deum gratitudinem testatam faceret, nullis unquam negotijs impediri potuit, quo minus die quoque Martis, patris exemplo concionem audiret. Quod si nos item frigida tanti beneficij quotannis commemoratione defuncti non fuissemus, fortasse dies omnium nefastissimus Nonis Novembribus proximus non legeretur: Trojaque nunc stares, Priamique arx alta maneres. Sed quo feror? video mesuavitate illectum, hanc quasi virtutum ejus rosam pandisse pluribus, jamque eam, ut in fasciculum, patere satis, illa tamen adhuc queritur nimis se connivere. Explicabo ergo solium & illud; Principes, praesertim nostros, qui in DEFENSO Rum FIDE;